Tribulum,[1] sive tribula,[2] est machina rustica plostello trahaeve similis quae equis tracta segetem sua vi triturat.[3]

Tribulum Aegyptium. (Photographema Heliopoli anno 1884 facta.)

Varro ita hoc instrumentum describit:

Id fit e tabula lapidibus aut ferro asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. (De re rustica 1.52)

Hodie tribulum mechanicum tractorio vehitur.

Notae recensere

  1. Varr. Rust. 1.22.1; 1.52.1; Plin. Nat. 18.298.
  2. Col. 2.20.4; 1.6.23; 12.52.7.
  3. Trivolum, forma vulgaris (CGL II 458.50), etiam apud Varronem (Lat. 5.21) invenitur. Varro autem etymologizandi causa hac forma utitur, docet enim trīvolum a terendo (et quidem stirpe trīv-) deductum esse.

Bibliographia recensere

Nexus interni

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tribulum spectant.