Translitteratio linguae Hebraicae

Cum varie litterae Semiticae in litteras Latinas transferri possint, et praesertim cum linguae Hebraica et Aramaica varie per aevos enuntiatae sint, sunt compluria systemata translitterandi. Antiquitus autem hoc systemate utebantur Graeci et Romani ad scribendas voces Hebraicas et Iudaeo-Aramaicas. Nota bene systemata similia aliis linguis Semiticis in usu fuisse, sed non ipsissimum.

Nota bene terminos technicos qui ad rem phoneticam pertinent (e.g. dagesch, schwa, etc.) scribi solere orthographia Germanica, eo quod Europaeos primus de eis docuit Gesenius, Germanus. Talia nomina Germanolatina, e.g. dagesch forte, schwa quiescens, et linguis vernaculis nonnumquam adhibentur.

Litterae Consonantes recensere

Littera Hebraea Littera Latina Notae Secundum modernos Israëlitas
א Inter vocalia interdum h ' (apostrophus)
ב b v
ג g g
ד d d
ה h nonnumquam ommissum h
ו v Consonans v, rarius w
ז z z
ח ∅, h vide infra ch, kh, vel h tantum
ט t t
י i Consonans. Nota bene /ji/ > i, e.g. יִשְׂרָאֵל = Israēl, קַיִן = Cain y saepe, rarius i tantum
כ ch ch seu kh
ל l l
מ m m
נ n n
ס s s
ע vide infra ' (apostrophus)
פ ph f
צ s tz seu ts
ק c c seu k
ר r r
ש s sh si habet punctum in dextera parte, s si in laeva
ת th t

Litterae pharyngeales recensere

  • Litterae ח et ע, plurimis verbis, antiquitus sonnabant /ħ/ et /ʢ/. Transcriptionibus igitur classicis saepissime ommituntur (nisi quod ח praesertim nonnumquam fit h). Saepissime, autem, tales litterae vocales colorant ut e fiant, e.g. חֲנוֹךְ = Enōch, נֹחַ = Nōe.
  • Nonnullis autem verbis, quando ח et ע ex phonematibus Protosemiticis *ḫ et *ġ (in loco phonematum frequentiorum *ḥ et *ʿ), potius fiunt ch et g, e.g. רָחֵל = Rachēl, עֲמוֹרָה = Gomorra. Patet haec phonemata, cum eadem littera scriberentur, nihilominus eo tempore iam distincta sonavisse, nempe ut /x/ et /ɣ/, aut fortasse /χ/ et /ʁ/, ut lingua Arabica nostrae aetatis.

Dagesch Forte recensere

Dagesch forte duplicatione seu geminatione litterarum repraesentatur. Litterae sine dagesch non dum leniri solebant. Ergo:

Littera Hebraica cum dagesch sine dagesch
ב bb b
ג gg g
ד dd d
כ cch ch
פ pph ph
ת tth th

Et eodem modo cum aliis litteris. Nota bene litteram r duplicari posse, cum dialecto Tiberiana linguae Hebraeae, quae usque ad aetatem nostram omnium cognotissima est, r duplicari non possit. Quando r duplicatur, scribitur vel rr, vel (ex usu Graeco) rrh.

Vocales recensere

Non scribuntur saepe vocales in lingua Hebraica praeter matres lectiones, id est litteras consonantes י (i) et ו (v) pro longae vocales ī et ū. Sed Masoretae Tiberiaditae creaverunt systema punctorum per quo vocales cortas scribere. Sequitur tabula horum signorum in littera aleph (א) impositorum.

Signum in aleph Nomen Hebraicum Sonum secundum alphabetum de sonibus Approximatio Latina Transliteratio apud Israëlitas hodiernos
אַ patah /a/ a a
אֶ segol /ɛ/ e brevis e
אֵ tzere /e/ e longa e
אִ hiriq /i/ ī ī
אׇ qamatz /ɔ/ o brevis, Biblice a longa a (quia hodie /a/ legitur)
אֹ holam /o/ o longa o
אֻ qubutz /u/ u u
אוּ shuruq /u/ u longa. Differt a qubutz quia vau scribitur hīc sicut mater lectionis ū
אְ shva /ă/ aut nihil a brevis aut nihil ə
אֲ hataf patah /ă/ a brevis a
אֱ hataf segol /ɛ̆/ e brevis e
אֳ hataf qamatz /ɔ̆/ o brevis ŏ

Scitor[1] quod, tametsi hic scriptae sint approximationes sonorum vocalium Hebraicae linguae, non systematice scripta sunt nomina Hebraica his approximationibus. Exempli gratia, nomen Iosue Hebraice scribitur יְהוֹשֻׁעַ (Jəhōsuʿa) et paroxytonum est, sed Latine scribitur Iosūe nec Ihōsua. Eodem modo, Hierosolyma licet scribi Ierūsālēm, tametsi Hebraice scribitur יְרוּשָׁלַיִם‎ (Jərūsālaīm), id est Irūsālaīm.

Notae recensere

  1. https://sesquiotic.com/2015/09/16/scitur/: 'You can even use a third-person future imperative passive: scitor. It’s very difficult to translate into English, but a hack job would be “I command that it come to be known.” '

Nexus interni