Tractum periegeticum,[1] vel fortasse currus periegeticus,[1][2] est vehiculum viarium, quod ad locum somnum praebentem trahitur ac tentorio commodius et tutius est, quamquam tentoria periegetica fiunt et venumdantur.[3][4] Tractum periegeticum facultatem hominibus dat, ut domum in itinere vel ferias agentes habeant, deversoria vel deversoria vehicularia non petentes, et sinit ut ii degant in locis ubi deversoria absint. In nonnullis autem civitatibus tracta in locis designatis statui debent, ubi mercedes solvendae sunt.

Tractum periegeticum (Anglice caravan) in Nederlandia, 2005.
Tracta lacrimarum (Anglice teardrop trailers).
Tractum caravan a societate Howcroft in West Hartlepool ostentatori Anglico primo dimidio saeculi vicensimi fabricatum.
Dr. Gulielmus Gordon Stables in Wanderer ('Erro'), suo tracto oblectationis.
Autocurrus et tractum camping Saeptum Nationale Montium Glaciei Montanae, 1933.
Tractum lacrimarum (Anglice teardrop trailer).

Tracta periegetica et commeatus variant ab exemplaribus fundamentalibus, quae vix plus quam tentorium super rotas esse possunt, ad exemplaria conclavia continentes, supellectibus, apparatibus, et armis domesticis praedita. Praecipue in America Septentrionali, Europa, Australia, et Nova Zelandia adhibentur, et aliter sunt rarae. In Europa tracta periegetica et commeatus origines habuerunt inter Zingaros et greges actorum, qui in autocurris ab equis tractis plerumque degebant.

Pinacotheca recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Confer Traupman: autocurrum (non autocurrus) Anglice 'truck'.
  3. "Folding Camping Trailer (fold-down): a towable RV". Gorving.ca .
  4. "Buying a trailer tent or folding camper." 

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tractum periegeticum spectant.