Tractatus de intellectus emendatione

Tractatus philosophicus scriptus a Benedicto de Spinoza.

Tractatus de intellectus emendatione, et de via qua optime in veram rerum cognitionem diritur opus est Benedicti de Spinozae scriptum anno 1661 et editum anno 1677 postumus. Tractat epistemologiam et intellegentiam, quae optima humana excudi possit, idque in XV partibus digerit, quae sunt:

  • I. De bonis quae homines plerumque appetunt.
  • II. De bono vero et summo.
  • III. Quaedam vivendi regulae.
  • IV. De diversis percipiendi modis.
  • V. De optimo modo percipiendi.
  • VI. De intellectus instrumentis, ideis veris.
  • VII. De recta methodo cognoscendi.
  • VIII. Methodi pars prima. De idea ficta.
  • IX. De idea falsa.
  • X. De idea dubia.
  • XI. De memoria et oblivione. Conclusio.
  • XII. Methodi pars secunda. De dulplici perceptione.
  • XIII. De conditionibus definitionis.
  • XIV. De modiis quibus res aeternas cognoscuntur.
  • XV. De viribus intellectus eiusque proprietatibus.

Pars I primum dixit, "Postquam me experientia docuit, omnia, quae in commnuni vita frequenter occurrunt, vana et futilia esse; cum viderem omnia, a quibus et quae timebam, nihil neque boni neque mali in se habere, nisi quatenus ab iis animus movebantur;" Et "Sed amor erga rem aeternam et infinitam sola laetitia pascit animum, ipsaque omnis tristitiae est expers; quod valde est desiderandum totisque viribus quaerendum. Verum non absque ratione usus sum his verbis: modo possem serio deliberare. Nam quamvis haec mente adeo clare perciperem, non poteram tamen ideo omnem avaritiam, libidinem, atque gloriam deponere." sectione 10, eadem Parte.