Torihama (Iaponiae physicalis)
Torihama
Torihama
Situs in Iaponia

Torihama seu litteris Iaponicis 鳥浜貝塚 est locus archaeologicus insulae Honsuae in Iaponia. Iuxta litus maritimum iacet in agris vici eiusdem nominis municipii Wakasa in praefectura Fukuiensi.

Vestigia inter annos 1962 et 1972 ab archaeologis universitatum Doshisha Kyotensis et Rikkyō Tokiensis, ab anno 1975 usque in 1986 ab archaeologis praefecturae Fukui effossa sunt. Hoc loco homines aevi Jōmon ineuntis inter annos fere 9500 et 5500 a.p. habitabant. Acervus magnus conchyliorum praecipue ex aqua dulci collectorum effossus est. Ossa luporum (Canis lupus hodophilax) et semina specierum cultarum Perilla frutescens, Cannabis sativa, Broussonetia papyrifera, Arctium lappa, Lagenaria siceraria, silvaticarumque Castanea crenata, Trapa natans, Quercus mongolica, cibi humani disiecta, reperta sunt.

Bibliographia recensere

 
Habitationes aevi Jōmon reconstructae apud Torihama visitandae

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Torihama spectant.