Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus

Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater eius Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus, consul anni 456 a.C.n., erat.

Cursus honorum recensere

Verginius ipse anno 448 a.C.n. una cum Larte Herminio Coritinesano consul Romanus electus est. Consules "nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere"[1].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 65


Antecessores:
Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus et Marcus Horatius Barbatus
Consul
448 a.C.n.
cum
Larte Herminio Coritinesano
Successores:
Marcus Geganius M.f. Macerinus et Gaius Iulius (Iullus?)