Titus Menenius Agrippae f. Lanatus (consul 452 a.C.n.)

Titus Menenius Agrippae f. Lanatus[1] (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater eius Titus Menenius Agrippae f. Lanatus anno 477 a.C.n. consul electus est, frater Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus anno 440.

Cursus honorum recensere

Ipse Titus anno 452 consulatum una cum Publio Sestio Q.f. Capitolino Vaticano administravit. Eo anno legati Athenas ad describendas leges Solonis missi revertebant atque tribuni plebis leges scriptas etiam Romae postulabant. Quod Menenio invito decretum est[2]. Itaque in annum proximum decemviri legibus scribundis creati sunt.

Notae recensere

  1. Titus Livius nobis praenomen Gaius tradidit: ab urbe condita III 32,5
  2. Titus Livius III 33,4


Antecessores:
Sextus Quinctilius Sex.f. Varus et Publius Curiatius Fistus Trigeminus
Consul
452 a.C.n.
cum
Publio Sestio Q.f. Capitolino Vaticano
Successores:
Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus II et Titus Genucius L.f. Augurinus (primo, deinde Decemviri legibus scribundis)