Timon Atheniensis (Graece Τίμων, floruit quinto saeculo a.C.n. exeunte) erat civis Atheniensis qui ab illustribus poetis comicis Platone[1] et Aristophane irrisus velut archetypum in litteris Graecis antiquis fiebat hominis qui ceteros homines fugit et odit : quocirca cognomen Misanthropus ei datum erat. E litteris antiquis in litteras modernas Europaeas transiit, quod inter alia fabula scaenica Gulielmi Shakesperii Timon of Athens inscripta testatur.

Wikidata Timon Atheniensis
Res apud Vicidata repertae:
Timon Atheniensis: imago
Timon Atheniensis: imago
Nativitas: 5. saeculum a.C.n.; Historia Athenarum
Obitus: unknown value;
Patria: Athenae antiquae

A Luciano, qui plurima de eo scripsit, dicitur dives quidem fuisse sed nimiis largitionibus et amicis nihil denegando in paupertatem incidisse : tum omnes amicos et adsentatores quos plurimos circa se habuerat eum deseruisse ; postea tamen thesauro invento rursus divitem factum ac tum pristinos amicos certatim ad se redeuntes contumeliose reiecisse et reliquam vitam solum per se degisse, omnes homines exsecratum. Hoc genus vitae aemulari voluisse Marcum Antonium triumvirum narrant cum post cladem Actiacam ab omnibus desertus domum medio mari mole iacta non longe ab insula Pharo aedificari iussit quam Timoneum appellabat[2]

Multa dicta et acerba et ridicula mores illustrantia ei tributa sunt : exempli gratia cuidam miranti cur unum omnium Alcibiadem diligeret atque benignis verbis acciperet respondisse dicitur : "Quia pro certo habeo illum adulescentem Atheniensibus exitio quondam fore."[3] Nec spe frustratus est.

Notae recensere

  1. Plutarchus, Antonius 70
  2. Strabo, Geogr. 17.9. Plutarchus, Ant. 69.
  3. Plutarchus, Alcibiades 16 et Antonius 70.

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere