Tibur[1][2][3] (-is, n.) (Italiane: Tivoli) est oppidum Italiae et municipium, circiter 56 710 incolarum, in regione Latio et in Urbe metropolitana Romae Capitis situm. Incolae Tiburtini[3][2] (etiam: Tiburtes[3][2] vel Tiburni[2] et Tiburtinenses[3]) appellantur.

Wikidata Tibur
Res apud Vicidata repertae:
Tibur: insigne
Tibur: insigne
Civitas: Italia
Locus: 41°58′0″N 12°48′0″E
Numerus incolarum: 54 916
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Tivoli

Gestio

Procuratio superior: Urbs metropolitana Romae capitis

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Focșani

Tabula aut despectus

Tibur: situs
Tibur: situs
Villa Estensis

Vergilius in Aeneide Tiburis "superbi" mentionem facit:

quinque adeo magnae positis incudibus urbes

tela novant, Atina potens Tiburque superbum,

Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
Vergilius - Aeneis, liber septimus

Insignia recensere

Sententia recensere

Epitheton "Tibur superbum" nunc est sententia et pars insignis oppidi, quod in indice UNESCO Mundi Hereditatis perscribitur.

Geographia recensere

 
Via quae ad Tibur ducit

Tibur monte Catillo eminatum iacet in Apenninis montibus, qui sunt montes Tiburtini eo loco, quo aquae Anienis in planitiem Latii cadunt.

Tibur, quod a Roma duobus et triginta chiliometris distat, est terminus viae Tiburtinae Roma provenientis. Haec via continuatur via Valeria, quae adversum mare Hadriaticum ducit. Nostra aetate haec viae appellantur "strata statalis 5" (Italiane Strada statale 5 ´- Via Tiburtina Valeria).

Tibur cum Roma via ferraria regionali connectum est, quae incipiens a statione Thermarum Romae ad Aternum ducit.

Res oeconomicae recensere

Numerus negotiationum hac in tabula per sectores oeconomicos redditur:[4]

Sector qui est
Agricultura
Sector qui est
Industria
Sector qui est
Aedificatio
Mercatura
et refectiones
Deversoria
et popinae
Commeatus, horrea,
communicatio
Servitia Ceterae Summa
135 529 781 1807 344 208 1012 297 5113

Historia recensere

Tempora antiqua recensere

Fama fert Tibur anno 1215 a.C.n. conditum esse in eo monte, in quo postea acropolis oppidi erat et ubi nunc sunt templa Vestae et Sybillae.[5] Fuit colonia Albae Longae urbis. Vetustissima, quae supersunt urbis antiquae, reliquia sunt partes moenium, quae saeculo IV a.C.n. aedificata putantur.

Tempora Romana recensere

Anno 338 a.C.n. Romani civitatem ceperunt. Exinde civitas est foederata nascentis imperii Romani capitis. Anno 286 a.C.n. Marcus Valerius Maximus Potitus consul Romam et Tibur via consulari, quae appellatur Tiburtina connexit. Saeculo I a.C.n. Tibur per legem Iuliam municipium factum est[6]. Tum civitas Herculis templo nota erat et quia Tiburtinum lapidem producebat[7] e quo Augustus imperator Urbem marmoream e latericia fecit. Postea imperator Hadrianus praeclaram villam ibi ab anno 118 usque ad annum 134 aedificavit, cuius ruinae nunc viatores antiquitatis curiosos huc adliciunt. Hadriano autem mortuo villa dilabatur. Nonnullorum historicorum sententia imperator Aurelianus Zenobiam, postquam imperii orientalis usurpatricem devicerit, anno 273 ad Tibur in exilium misit.

Anno 547 in bello Gothico Belisarius oppidum munivit, sed postea milites Totilae urbem destruxerunt. Bello finito Tibur factum est ducatus Byzantinus. Postea pars factum est patrimonii Petri. Postquam Carolus Magnus Italiam expugnavit, comes pro imperatore Tibur regnavit.

Medium aevum recensere

A saeculo IX Tibur erat oppidum sui iuris, ubi consules electi regnabant. Anno 1001 Otto III imperator oppidum expugnavit, quod exinde papa regnabat. Annis 1140 et 1141 bellum Tiburtinum inter Romam et Tibur gestum est. Tiburtini victi coacti sunt, ut papam Innocentium II dominum suum agnoscerent.

Saeculo XIII Tiburtini imprimis partem Gibellinam sequebantur. Saeculo quarto decimo, in magno schismate occidental Tiburtini sicut aliae regiones Italiae septentrionalis partibus papae Urbani VI favebant contra antipapam Avenionensem Clementem VII.

Saeculo XV incipiente primum Ladislaus I rex Neapolitanus, deinde miles conducticius Braccius Montonus, qui statum pontificium capere conabantur, ante oppidum repulsi sunt. Anno 1447 Alphonsus V rex Aragoniae ibi per annum habitabat.[8]

Nova aetas recensere

 
Iacobus Philippus Hackert (Jakob Philipp Hackert) anno 1783 aquas cadentes Tiburtinas pinxit.

Anno 1522 Hadrianus Papa VI omnem libertatem Tiburis tollit, et oppidum factum est pars status Pontificii.[8] Primum anno 1527 Columnenses, deinde 1547 milites Ducis Albani, qui bellum in papam Paulum III gerebat, civitatem spoliaverunt. Papa Paulus III sedem habebat Tibure aestate anni 1539. Ibi excipit Ignatium de Loyola et probavit 3 Septembris anni 1539 eius "primam Societatis Jesu instituti summam", qua societas Iesuest condita.[9] Tibure anno 1560 Villa Estensis cura Hippolyti II ducis Estensis et cardinalis aedificata est.

Anno 1835 Gregorius Papa XVI villam Gregorianam condidit, quae est hortus.

 
Anno 1944 aëroplanum CFA Tibur supervolat. In terra horreum Germanicum pyrobolis ictum ardet.

Bello mundano altero, cum Germani in via Valeria septentriones versus se reciperent, Angli et Americani, ut ferrivias et alia itinera a Roma ad mare Hadriaticum ducentes interrumperent, Tibur civitatem, quae ad viam Valeriam iacet, aëroplanis et telis severe aggressi sunt. Germani Tibur occupantes sanguinolento modo multos, qui hac in regione versabantur, partisanorum greges propulerunt, et, cum se reciperent, vias et pontes demoliti sunt.

Ecclesia Catholica Romana recensere

Tibur est sedes episcopalis, quae Dioecesis Tiburtina appellatur. Sedes episcopalis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.

Clari cives recensere

Nati recensere

Qui hic vixerunt recensere

Aedificia egregia recensere

Fractiones, vici et loci in municipio recensere

Fractiones recensere

Campolimpido, Favale, Villaggio Adriano, Arci-empolitana, Bivio di San Polo, Quintiliolo, Collenocello.

Municipia finitima recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiburem spectant.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Verg. Aen. 7.630; Hor. Carm. 2.6.5.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  4. (Italiane) Lo scenario economico provinciale. Dati e analisi 2009 Camera di Commercio di Roma, p.298.
  5. Communis pagina interretialis
  6. Elisabeth Buchet, Tibur et Rome : l'intégration d'une cité latine, Divione, 2015.
  7. Strabo, Geographica V.3.11
  8. 8.0 8.1 (Italiane) Italia da scoprire - Viaggio nei centri minori, Consociatio Periegetica Italica, éditions Touring, Mediolani, 1996, pp. 315-319.
  9. (Anglice) St. Ignatius de Loyola and the Early Jesuits de Stewart Rose (Novi Eboraci: The Catholic Publication Society), 1891, pp. 263-264.