Tiberius Sempronius Gracchus (consul 177 a.C.n.)

Tiberius Sempronius Gracchus (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus anno 154 a.C.n.) fuit consularis Romanus censorius et augur[1].

De gente et uxore recensere

Pater eius Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus consul anno 215 a.C.n.. Ipse Corneliam, filiam Publii Cornelii Scipionis Africani, in matrimonium duxit. Filii eorum Tiberius Sempronius Gracchus et Gaius Sempronius Gracchus tribuni plebis clari fuerunt. Filiam quoque genuerunt Semproniam quae Scipioni Aemiliano nupsit. In totum Cornelia duodecim liberos[2] ei genuisse dicebatur e quibus plurimi in pueritia obieruntː tres enim tantum supradicti patri superfuisse videntur. Adeo uxorem amavit ut duobus anguibus domi repertis et auguribus alterutrum necandum esse adfirmantibus et alterum cum ipsius morte alterum cum uxoris fato conexum esse addentibus maluisse narraretur uxorem sibi superesse quia iuvenior esset[3]. Certe post eius mortem Cornelia Gracchos ipsa educasse dicebatur.

Cursus honorum recensere

Anno 190 a.C.n. in Scipionum Asiatica expeditione bello contra Antiochum III regem interfuit et hoc anno[4] atque iterum anno 185[5] legatus ad regem Philippum V regem Macedonum missus est. Anno 187 tribunus plebis erat et intercessione fratri Publii Cornelii Scipionis Africani Lucio saluti fuit cum in carcerem a collega duceretur[6]. Si auctoribus antiquis credimus ex illo beneficio Africanus filiam Sempronio dedit. Anno 182 aedilis curulis fuit. Anno 180 praetor erat[7] et deinde propraetor in Hispania Citeriore feliciter contra Celtiberos certavit[8]. In Hispania Latinam coloniam Gracchuris condidit, foedus pacis icit[9] et die 3 Februarii 178 a.C.n. de Iberis triumphavit[10]. Anno 177 una cum Gaio Claudio Ap.f. Pulchre consul electus est et anno 176/175 proconsul in Sardinia victor fuit atque iterum triumphavit[11]. Anno 169 una cum Gaio Claudio Ap.f. Pulchre censor contra dilectus et publicanos egit, suffragium libertorum coercebat atque Basilicam Semproniam exstruxit[12]. Annis 166/165 atque 161 a.C.n. legatus in orientem missus est ad pacem cum Antiocho IV et Demetrio I regibus componendam[13]. Anno 163 consul II una cum Marco Iuventio Thalna electus Corsicam et Sardiniam provinciam accepit. Comitia consularia habuit quibus electioni consobrini Publii Cornelii Scipionis Nasicae Corculi consuluit, sed deinde propter errorem auspiciorum irritam fuisse dixit.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Cicero, De divinatione I.18.36.
  2. Plinius, Historia Naturalis VII.11.57. Seneca, Ad Helviam consolatio XVI.6 et In Marciam consolatio XVIː Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Revera Sempronia matri superfuisse et Seneca in hoc errasse videntur, ut ostendit Hieronymus Carcopino.
  3. Cicero, De divinatione I.18.36. Plutarchus, Tib. Gr. I.4-5. Plinius, Historia Naturalis VII,36,122ː Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus interempto: immo vero, inquit, meum necate, Cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest. hoc erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum est.
  4. Titus Livius 37.7.11
  5. Titus Livius 39.24.13
  6. Aulus Gellius, Noctes Atticae VI 19. Valerius Maximus IV.1.8.
  7. Titus Livius, op.cit. XL 35,2; 8-9
  8. Titus Livius, op.cit. XL 47,1-50,5
  9. Titus Livius, op.cit. XL 35-50. Strabo III.47.13.
  10. Titus Livius, op.cit. XLI 7,1-3
  11. Titus Livius, op.cit. XLI 28,8-9
  12. Titus Livius, op.cit. XLIII 14-16; XLIV 16,9-11
  13. Polybius, Historiae XXX 27; 30,7; XXXI 32-33; XXXII 1,1


Antecessores:
Marcus Iunius M.f. Brutus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso
Consul
177 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Ap.f. Pulchre
Successores:
Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus et Quintus Petillius Spurinus
Antecessores:
Aulus Manlius Torquatus et Quintus Cassius Longinus
Consul
163 a.C.n.
cum
Marco Iuventio Thalna
Successores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus