Thermopylae (-arum, f.pl.; Graece Θερμοπύλαι, Neograece Θερμοπύλες 'portae calidae'), est locus in Phthiotide Graeciae ubi angustum iter litorale antiquitate exstitit. Nomen ex nonnullis naturalibus fontibus calidis deducitur. Hoc in loco anno 480 a.C.n., milites Spartani et Thespiani, Leonida duce, exercitui Persico, Xerxe duce, fortiter obstiterunt. Hodie litus in mare progressum est nec angustiae illae iam conspicuae sunt.

Geographica regionis Thermopylarum tabula anno 480 a.C.n.
Fontes calidi ex quo Thermopylae nomen habent.

Proelium recensere

Medio saeculo quinto a.C.n., Darius I Incursionem Persarium in omnes Graecos duxit. Quo victo et occiso, Xerxes filius copias contraxit ut incursionem alteram feceret; quo facto, eius copiae Sinum Maliacum transiverunt, ut Thermopylas, tamquam viam celerrimam et facillimam Athenas ferentem, peterent. Trecenti autem hoplitae Spartani cum Persis pugnabant. Leonidas Thermopylas tres dies tenebat, antequam copiae eius victae sunt.

Fontes recensere

Nexus interni

 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!