Theophilus Gautier (natus Tarbae in praefectura Pyrenaeo Superiori die 30 Augusti 1811 – mortuus est die 23 Octobris 1872 in Noviliaco ad Sequanam) fuit scriptor Francicus.

Wikidata Theophilus Gautier
Res apud Vicidata repertae:
Theophilus Gautier: imago
Theophilus Gautier: imago
Theophilus Gautier: subscriptio
Theophilus Gautier: subscriptio
Nativitas: 30 Augusti 1811; Tarba
Obitus: 23 Octobris 1872; Noviliacum ad Sequanam
Patria: Francia
Nomen nativum: Jules Pierre Théophile Gautier

Familia

Coniunx: Ernesta Grisi
Proles: Judith Gautier, Estelle Gautier, Théophile Gautier, fils

Memoria

Sepultura: Montmartre Cemetery
Theophilus Gautier anno 1856, imago Nadar

Motum romanticum, modernismum et doctrinam "ars gratia artis" affirmavit. Gerardus de Nerval amicus eius fuit. Carolus Baudelaire illi opus magnum Les fleurs du mal dedicavit.

Vita recensere

Docente Ludovico Eduardo Rioult in pictura intendebat, antequam litterarum artem amplecteretur. Victorem Hugo admirans studio magno cum Romanticismi neotericis contra scholas veteres pugnabat. Eo tempore famam in novellis et lyricis conficiendis nactus est.

Post »Premières poésies« (1830) venerunt »La comédie de la mort« (1838), tomus poematum recens »Poésies« (1845), »Émaux et camées« (1852) necnon »Poésies nouvelles« (1863). Novellae mentionis dignae sunt hae omnes: »Les Jeune-France, romans goguenards« (1833), »Mademoiselle de Maupin« (1835; optimum opusculum paulo obscenum), »Fortunio« (1838), »Une larme du diable« (1839), »La peau de tigre« (1852), »Jettatura« (1857), »Le capitaine Fracasse« (1863), »La belle Jenny« (1848), »Spirite« (1866).

Affabre de itineribus scripsit, modum in narrativum de Hispania (1843), Italia (1852), Turcia: »Constantinople« (1853); de Russia: »Trésors d'art de la Russie« (1861–63) et »Voyageen Russie« (1866). Ballationes verbis ornavit (»Giselle«, 1841; »La Péri«, 1843; »Sacountala«, 1858). Dramata eius pauca minoris aestimanda esse constat.

Aliorum opera celse atque benigne criticavit; melior fortasse in recensendis artificiis fuit. De theatricis quod scripsisset, in diariis »Presse« et »Moniteur«, legi potuit in »Histoire de l'art dramatiqueen France depuis 25 aus« (1859).

Scriptores saeculorum XVI et XVII hic praesentavit: »Les Grotesques« (1844). Alia ad litterarum historiam spectantia sunt »Histoire du romantisme, 1830–1868« (editio quarta, 1884) et »Honoré de Balzac«, cum liber »Ménagerie intime« (1869) autobiographicus sit.

Bibliographia recensere

  • "La gastronomie britannique de Théophile Gautier" in Les Cahiers de la gastronomie n° 7 (2011)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theophilum Gautier spectant.
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon