Wikidata Theodoricus-Iulius Cronenberg
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 8 Februarii 1930; Neheim-Hüsten
Obitus: 21 Novembris 2013;
Patria: Germania

Theodoricus-Iulius (Theod. Dieter-Julius) Cronenberg (natus die 8 Februarii 1930 oppido Neheim/Rhenania, mortuus die 21 Novembris 2013) fuit vir rerum politicarum peritus Theodiscus factionis FDP.

Iuventus et munus recensere

Cronenberg anno 1951 testimonium maturitatis adeptus Lausonii, Aquarum Sextiarum atque Monasterii iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Deinde cum collega societatem duxit, quae falces produxit et ab anno 1711 ad eius familiam pertinebat[1].

Familia recensere

Cronenberg uxorem duxit et tres liberos ex ea habuit.

Cursus honorum recensere

Cronenberg ab anno 1961 sodalis FDP erat. Anno 1976 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 1994 mansit. Anno 1984 praeses vicarius Dietae Foederalis electus est et mansit, dum legatus fuit.

Nexus externi recensere

Notae recensere