The Age of Reason; Being an Investigation of True and Fabulous Theology (Aetas rationis, sive investigatio verae et fabulosae theologiae) est liber a Thoma Paine, viro publico Anglico-Americano, qui argumenta pro deimso, opinione philosophica, affert. Priora opera Anglica de deismo sequitur et religionem institutam Bibliaque recusat. In tribus partibus annis 1794, 1795, ac 1807 editus est. Multi exemplaria venditi sunt in Civitatis Foederatibus, ubi liber brevem renovationem deismi movit. Britannici autem lectores, propter res novas Francicas insolitas ac novissimas notiones timentes, eum hostilius acceperunt. The Age of Reason communia argumenta deistica affert; exempli gratia, eccelsiam Christianam corruptam et potestatis politicae cupidam appellat. Paine rationem revelationi praeponit, miracula reiciens et Biblia opus non divinitus inspiratum ducens; potius religionem naturalem et notionem dei creatoris suadet.

Title page from The Age of Reason
Pagina tituli primae editionis Anglicae partis I
Exempla primarum editionum The Age of Reason

Maior pars argumentorum Paine diu eruditoribus nota erat, sed eius genus scribendi vividum et apertum deismum iucundum planumque plebi fecit. Opus, primum libellis non ligatis distributum, satis insumptuosum multis emptoribus erat. Regimen Britannicum, disseminationem notionum seditiosarum metuens, iudicio persecutum est typographos librariosque qui opus edere et distribuere conati sunt. Nihiliominus The Age of Reason plures cogitatores liberos movit ac gubernavit.

Bibliographia recensere

Editiones recentes recensere

Nexus externi recensere