Thalestris seu Thalestria (Graece Θάληστρις, Θαλήστρια) fuit, si credimus fontibus quibusdam de rebus gestis Alexandri Magni, regina Amazonum qui Alexandrum visitavit ut e coitu cum eo filium seu filiam produceret. Hanc historiam traderunt Onesicritus et Clitarchus (necnon Polycletus Larissaeus, si Plutarchum recte legimus); e narratoribus posterioribus, cuius opera usque hodie servantur, repetunt Diodorus Siculus, Curtius, Iustinus.[1] Narratur et in Historia fabulosa Alexandri Callistheni falso tributa, sed secundum hunc librum Thalestris una cum Amazones 300 Alexandrum sociosque suos visitavit.[2] Eandem historiam repetunt et Strabo[3] necnon Plutarchus, qui autem minime crediderunt.

Thalestris Alexandrum visit (imago ficta anni 1696).

Plutarchus originem fabulae enodare temptavit, nomina adducens scriptorum de rebus gestis Alexandri qui fabulam reiecerint (Aristobulus, Chares Mytilenaeus, Ptolemaeus rex, Duris Samius) asseveransque Onesicrito hanc fabulam ex opere suo olim legente regem Lysimachum subridentem quaesisse "Ubi enim, his gestis, fui ego?"[4]

Ex hac persona deducitur nomen "Thalestris" feminae bellatricis, origine Amazon, in mythistoria Mariae Renault The King Must Die.

Thalestriae imago ficta e Rouillii Promptuario iconum insigniorum (1553).

Notae recensere