Tenebrionidae sunt familia plus quam 20 000 specierum coleopterorum, per totum orbem terrarum endemicarum. Multis speciebus sunt elytrae atrae. Plantis crescentibus marcescentibusque vescuntur. Maiores praedatores sunt aves, lacertilia, rodentia, et solifugae.

Larvae Tenebrionis molitoris

Larvae nonnullarum specierum aluntur insecta alimentationis insectivororum captivorum, et comprehendunt Tenebrionem molitorem celebratum et Zophobatem morio, et Tenebrionem obscurum, minus notum.? Aliae species in Deserto Namibiano habitant, ubi proprietates evolverunt quibus aquam ex caligine in elytris concretam capiunt.

Proprietates recensere

Coleoptera huius familiae nonnullis proprietatibus agnoscuntur:

Pinacotheca recensere

Species celebres recensere

 
Mesomorphus species ex Tanzania

Tenebrio molitor saepe est pro cibo amniotorum terrestrialium in terrariis conservatorum. Zophobas morio est aliud insectum alimentationis a reptilium custodibus adhibitum, et notus est quia, quamquam Tenebrione molitore maior, minus chitinum? continet. Tribolium castaneum est coleopterum in laboratoriis populare, organismum exemplare (Anglice: model organism), praecipue in investigationibus certaminis intragenomici et oecologiae numerorum animalium. Hae species, cum aliis speciebus Triboliorum (e.g., Tribolii confusi, Tribolii constructoris, et Gnathoceri cornuti), sunt pestes turrium in quibus farina frumentumque reponuntur, et in similibus aedificationibus.

Species generis Eleodis in America Septentrionali appellantur "coleoptera obscura" (Anglice: darkling beetles), praecipue Eleodes obscurus et similes species "coleoptera pinacata" et "foetida deserti coleoptera" vulgo appellatae.

Bibliographia recensere

 
Somaticus aeneus ex Namibia
  • Aliquò, M., M. Rastelli, S. Rastelli, et F. Soldati. Coleotteri Tenebrionidi d'Italia. Turini: Associazione Naturalistica Piemontese, Natural History Museum of Carmagnola.
  • Lawrence, J. F., et A. F. Newton, Jr. 1995. "Families and subfamilies of Coleoptera (with selectes genera, notes, references and data on family-group names)." In Biology, phylogeny and classification of Coleoptera: Papers celebrating the 80th birthday of Roy A. Crowson, ed. Pakaluk et Slipinski, 779–1006. Warsaw: Muzeum i Instytut Zoologii PAN. ISBN 83-85192-34-4.
  • Viñolas, A., et M. C. Cartagena. 2005. Fauna de Tenebrionidae de la Península Ibérica y Baleares. Barcinonae: Argania. ISBN 84-934400-0-0.
  • Zahradník, J. 1990. Guía de los Coleópteros de España y de Europa. Barcinonae: Omega. ISBN 84-282-0781-X.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tenebrionidas spectant.