Vide etiam paginam discretivam: Telephus (discretiva)

Telephus (Graece Τήλεφος) est fabula satyrica quam Euripides anno 438 a.C.n. docuit, hodie magna ex parte deperdita. Ad eandam tetralogiam spectabat atque Alcestis et Cressis. In Acharnensibus[1] atque iterum in Thesmophoriis[2] (411 a.C.n.) Aristophanes hoc drama parodice memoravit atque nonnullos versus fabulae suae inseruisse dicitur. Idem argumentum et ab Aeschylo et a Sophocle tractatum est, quos poetae Latini Ennius et Accius imitati sunt. Nuper papyri nova fragmenta tradiderunt[3].

Scaena e Thesmophoriazusis in cratere Apulico depicta. Mnesilochus falsum infantem transfixurus et femina vas adportans ut vinum recipiat. Parodia Telephi Orestem infantem obsidem rapientis.

De fabula recensere

Telephus fuit filius Herculis et Augae, Tegeensis regis filiae. Quondam cum Mysiorum rex factus esset, Achaeos fines suos invadentes reppulit et hasta Achillis vulneratus est. Cum nisi per eandem hastam vulnus sanari non posse comperisset, Achaeos Troianum bellum parantes adiit et Orestem infantem, Agamemnonis filium, ex incunabulis obsidem rapuit ut telum quo sanaretur sibi daretur.

Notae recensere

  1. Versus 325-355 et 415-472.
  2. Versus 689-764.
  3. Colin Austin, Nova Fragmenta Euripidea in Papyris Reperta, 1968 (2a editio 2018). Recensio critica.

Fontes recensere

Bibliographia recensere

Editiones recensere

  • Claudia Preiser, Euripides : Telephos. Einleitung, Text, Kommentar, Hildesheim, 2000 Recensio critica
  • Euripides: Selected Fragmentary Plays, 1. Telephus, Cretans, Stheneboea, Bellerophon, Cresphontes, Erechtheus, Phaethon, Wise Melanippe, Captive Melanippe edd. C. Collard, M. J. Cropp, K. H. Lee. Warminster: Aris & Phillips 1995
  • Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!