Vide etiam paginam fere homonymam: Tartarus

Tartarus[1][2][3] (-i, m.) est flumen italicum, quod 147 chiliometra in longitudinem patet.

Tartarus
Tartaro-Canalbianco-Po di Levante
Tartarus in Sacta Maria Maiore
Longitudo 147 chm
Altitudo fontis 47 m
Decursus aquae 218,40 /s
Area systematis 2 885 chm²
Fons in provincia Veronae
Ostium in mare Hadriaticum
Regio provinciae Veronae,
Mantuae et Rodigii

Hoc flumen variis nominibus Italiane et Venete vocatur:

  • Tartaro ex principio ad cataractam Torretta Veneta; hoc 52 chiliometra in longitudinem patet.
  • Canalbianco sive canal Bianco (Latine "Fossa Alba") ex cataracta Torretta Veneta ad cataractam Volta Grimana vocatur; haec 78 chiliometra in longitudinem patet.
  • Po di Levante (Latine "Padus Orientalis") ex cataracta Volta Grimana ad mare Hadriaticum vocatur; hic 17 chiliometra in longitudinem patet.

Nonnulli Policini Superi incolae nunc etiam Tartaro hoc flumen usque ad Candam vocare solent.

Tartarus per Aevum Antiquum in Philistinam influxit, quae longe ex Hadria fluxit. Hodie Tartarus apud Hadrian fluit. In medio curso Paludes Tartari fluminis transit.

Nexus externus recensere

Notae recensere

 

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!

}