In historia mythica urbis Romae Tarpeia est virgo vestalis quae, Romulo regnante, arcem in Capitolino monte hostibus Sabinis fraude tradidit. Proditionis pretium mortem accepit a militibus Sabinis, dum eam scutis obruunt.

Sabini Tarpeiam scutis obruunt, dum bracchia tollit defendendae sui causa. Denarius anno 89 a.C.n. a Lucio Titurio Sabino percussus.

Fabula recensere

 
Tarpeia a Sabinis necatur : sculptura primi saeculi a.C.n. e basilica Aemilia.

Post Sabinas, spreto hospitii iure, Consualibus ludis vi raptas, bellum inter Sabinos et Romanos ortum erat. Ac primo Romani facile victores fuerunt, dum vicinae civitates, ira commotae, sine ratione aut belli consilio, ultionis desiderio eos singillatim adoriuntur. Mox tamen, magnis copiis coactis, duce Tito Tatio Sabini Romam oppugnaverunt. Tum, virgo Vestalis Tarpeia nomine, filia Spurii Tarpei quem arci Romanae in monte Capitolino Romulus praefecerat, ex fonte extra moenia aquam puram ad sacra Vestae petere solebat. Duxit Tatium et manum militum ad arcem quod armillas voluit. In hoc loco a rege Tatio corrupta, pacta est, si sibi donassent milites quod in bracchio laevo gererent, sese in arcem eos introducturam. In animo habebat armillas et anulos aureos quos illi laeva manu gestabant. At Sabini cum in arcem pervenissent, ut fidem suam solverent, eam clipeis obruerunt et ita necaverunt: nam scuta quoque laeva ferebant. Mortua est sub scutis militum.


Talis saltem volgatissima narratio. Non enim constat inter omnes auctores praecipue de consiliis puellae dissentientes :

  • alii[1] dixerunt non patriam prodere voluisse Tarpeiam, sed e contrario ablatis clipeis Sabinos inermes Romuli militibus tradere. Cum Sabini fraudem senserunt, eam necaverunt. Quocirca libationes in tumulo quotannis a Romanis ei offerebantur[2].
  • Nonnulli poetae, in primis Propertius, voluerunt non avaritia captam Tarpeiam sed amore pulchri Tatii fuisse. Ita prodita patria velut dos sperati coniugii fuisset. Certe multas fabulas huius generis in mythologia Graeca invenimus : notissima, exempli gratia, est Scylla, quae patriamque Megaram patremque Nisum perdidit amore Minois regis, qui urbem obsidebat. Victor Minos noluit Scyllam uxorem ducere, sed eam alligatam puppi navis traxit ac necavit. Maximo enim odio illa proditio Cretensium regi fuerat[3].

A plerisque tamen cupiditate auri ducta dicitur.

De monumentis Tarpeiae recensere

 
Saxum Tarpeium hodie.

In Arce fuit sepulcrum Tarpeiae quotannis libationibus honoratum[4].

Unde exordium Propertii :

Tarpeium Nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
fabor ...[5]

Ab antiquis auctoribus nobis traditumst, antequam mons, Tarquinio regnante, a capite Capitolinus vocaretur post caput humanum in fundamentis Iovis templi inventum, Tarpeium montem dictum esse ; eadem ratione apud poetas etiam Iuppiter Tarpeius [6] invenitur, qui non alius est ac Iuppiter Capitolinus. Et saxo Tarpeio nomen fuit, e quo proditionis damnati usque ad tempus imperatorum Romanorum praecipitabantur[7]. Qui mos fortasse origo fabulae fuit.

In duobus denariis fabula expressa est. Alterum percussit anno 89 a.C.n. monetarius Lucius Titurius Sabinus, cuius cognomen originem Sabinam praefert. Itaque in omnibus denariis suis caput barbatum exhibet[8], quod nobis regem Titum Tatium repraesentare vult. In aversa parte cuiusdam denarii Tarpeia a militibus Sabinis scutis obruitur (vide supra), in alio etiam raptas Sabinas videre possumus. Anno 18 a.C.n.; Octaviano iam Augusto facto, triumvir monetarius Petronius Turpilianus eandem fabulam in denario iterum expressit[9], sive ob originem Sabinam, sive ob similitudinem nominis (Turpilianus/Tarpeia)[10]. Circa idem tempus Propertius totam elegiam Tarpeiae personae dedicavit. Praeterea sculptura ex basilica Aemilia partim servata Tarpeiam semiobrutam et bracchia protendentem ostendit (vide imaginem photographicam supra).

De etymologia recensere

Nono decimo saeculo exeunte historicus Italianus Ettore Pais[11] hanc etymologiam adiectivi Tarpeii proposuit, quam plerique eruditi postea sive adprobandam sive saltem accurate considerandam existimavere ; a radice nominum Etruscorum *Tarc(w) ductus esset, quam in nomine regis Romani Tarquinii agnoscimus, suffixo mutato (-eio-, non -inio-). Commutatio qu/p observari solet inter dialectos Sabellicas et Latinas. Ita 'saxum Tarpeium' nihil aliud esset quam 'saxum Tarquinium' a Sabinis locutoribus dictum. Si ita est hoc nomen ultra reges Etruscos usque ad Romulum regnantem referri non potest, sed pronuntiatio Sabina fortasse praelata est tempore quo Romani nomen Tarquinium abominandum esse rebantur. Etenim quinto saeculo ineunte Sabini in agrum Romanum invasisse traduntur : primus Atta Clausus cum gente sua tota circa 500 a.C.n. in agro ultra Anienem consedit, mox dux Appius Herdonius Capitolium quoque copiis suis occupasse dicitur[12]. Si ita est personam Tarpeiae e nomine loci excogitatam recentiorem esse oportet.

Diversa etymologia postea ab erudita Polona Sofia Gansiniec[13] prolata est quae in nomine Tarpeia deformationem quandam vocabuli Graeci τροπαῖα videre volebat, postquam Romani in Capitolio tropaeum (a Graecis eractum ? nam usus tropaeorum Latinis antiquitus ignotus fuisse videtur) scutis cumulatis consistens invenere. Inde et fabula et ipsum nomen nata essent. Pauciores tamen cum ea consentiunt.

De interpretatione Georgii Dumézil recensere

Dumézil fabulam Romanam cum veteribus fabulis Scandinavis contulit : nam ut illic duo genera deorum - Ases et Vanes - primo saevum bellum sine victore inter sese gesserunt ac postea foedus icerunt ac deinceps summa concordia mundum una rexerunt, simili modo, ut Georgio quidem Dumézil videbatur, hic Sabini et Romani per vicissitudines victores ac victi, tandem regnum et imperium ita communicaverunt ut aequa iura regibus Tatio Romuloque tribuerentur. Ac velut initio belli Ases Gullweig (cuius nomen "furorem auri" significat) sibi perniciem minitantem frustra necare conati sunt, sic et Sabini auri potentia primum successum obtinuere : Tarpeiae persona quoque pro furore auri stat. Nam in Duméziliana doctrina tripertitorum munerum maiorum, Asi et Romani pro primo munere stant (id est pro magica religione, iure et imperio), Vani ac Sabini vero pro tertio, id est divitiis, fecunditate et voluptate. In mytho tum denique populus Romanus re vera conditus est, cum Sabini divites et Romani pii (nam Romulus eo bello auspiciis et potestate Iovis fretus erat, ne vinceretur) necnon Tusci bellicosi regis Lucumonis in unum velut corpus coaluerunt. Ita tria munera maiora consociata erant. Sic Dumézil.

Fontes recensere

 
Tarpeia scutis obruta. Denarius circa annum 19 a.C.n. a triumviro Turpiliano percussus.

Si vis plura legere... recensere

  • Iohannes Beaujeu 1969, 'L'énigme de Tarpeia', L'Information littéraire, 21 : 163-171.
  • Iacobus Devoto, La leggenda di Tarpea e gli Etruschi, Studi Etruschi, 26 : 17-25, 1958.
  • Georgius Dumézil Tarpeia, Gallimard, 1947. (Hoc est volumen tertium seriei "Mythorum Romanorum". Quinque dissertationes insunt, cuius ultima tantum pertinet ad Tarpeiam pp 249-291)
  • Sofia Gansiniec, Tarpeia : the making of a myth , Wratislaviae : Societatis Archaeologicae Polonorum, 1949. Recensio critica a Gilberto Picard in Revue d'archéologie, 37, pp. 247-248, 1951.
  • Myrio Garani, Revisiting Tarpeia’s myth in Propertius (IV, 4), Leeds International Classical Studies 10.3, 2011. Textus
  • A. Krappe. Die Sage von Tarpeia, in Rheinisches Museum 1929(78) 249-267 Textus
  • Antonius La Penna, Tarpea, Tito Tazio, Lucomedi, ipotesi su antiche legende romane , Pisae : Libreria Goliardica, 1956.
  • Gilbertus Picard, Commentaire du mythe de Tarpeia, Revue des Etudes Latines, 35, pp. 73-74, 1957.
  • Salomo Reinach, Tarpeia, Revue d'archéologie, 1908(XI,1) pp. 43-74. Textus
  • Iacobus Poucet, Recherches sur la légende sabine des origines de Rome. Lovanii, 1967. (Recueil de travaux d'histoire et de philologie de l'Université de Louvain. 4e série ; fasc. 37) : 81-121.Hic recensionem criticam legere potes
  • Ettore Pais, La Leggenda di Tarpeia, Livorno, 1895.
  • Henricus Arturus Sanders, 'The myth about Tarpeia', in Roman historical sources and institutions, Novi Eboraci, 1904. Hic textum legere potes

Nexus externi recensere

Denarius a triumviro monetali Petronio Turpiliano circa annum 18 a.C.n. percussus Tarpeiam exprimens

Notae recensere

  1. Lucius Piso apud Dionysium Halicarnassensem II,39.
  2. Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 40(3)
  3. Ovidius, Metamorphoses VIII,91sqq. Propertius IV,4,39. Etc.
  4. Parentatio erat, ut Larentalia exempli gratia.
  5. IV,4,1
  6. Propertius IV,1,7. Ovidius Metamorphoses XV,866. Martialis VII,60, IX,86(7) et XIII,74...
  7. Plutarchus, Coriolanus 18,3. Etc.
  8. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Tituria 1-6.
  9. Ibid. Petronia 19. Vide nexum externum .
  10. Adde quod nomen Petronium ipsum a petra ductum credebatur, et petra graece idem est quod latine saxum. Confer cum "saxum Tarpeium" et verbis Propertii "Tarpeiae turpe sepulcrum".
  11. Op. laud. 19-20.
  12. Dion. Hal. Ant. Rom. X,14-16.
  13. Op. laud. Salomo Reinach (1908) iam origini fabulae (non nominis) tropaeum supposuerat.