Tantum ergo est hymnus et oratio, quae eucharistiam laudat. Hic hymnus et die cenae Domini, die corporis Domini et in adoratione eucharistica cani solet. Tantum ergo ex ultimis duabus strophis hymni Pange lingua a Thoma Aquinate scripti constat.

Sandrus Botticelli: ultima eucharistia (viaticum) sancti Hieronymi, circa 1495

Textus recensere

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.

Nexus externi recensere