Tantalus (Graece Τάνταλος) in mythologia Graeca est clarus vir est, qui traditur filius Iovis (Graece Ζεύς) regis deorum et Pluti nymphae atque rex Sipyli fuisse nec non genitor filiorum trium, nominibus Pelops, Nioba vel Niobe), et Brotea.

Tantalus castigatus, in libro Francico saeculi XVII pictus
Tantalus Iovis iussu catenatus post nefandum convivium. Hugo Taraval anno 1767 pinxit.

Fabulae recensere

In fabulis accusatur furti nectaris et ambrosiae deorum; Pelopem filium quoque dilacerasse atque deis immortalibus in convivio carnem eius adposuisse dicitur. Quam ob rem Iuppiter eum claro aeternoque supplicio punivit: is catenis vinctus in palude Stygia mergitur; sunt super eum multi rami cum malis, sed quandocumque ad ramos vel aquam procurrit, rami surgebant et aqua se recipiebat[1].

De Tantali convivio. recensere

Zeus/Iuppiter Tantalum filium hospitio et amicitia sua dignatus erat. Ille vero, superbia amens factus, cum deos ad cenam invitasset, eis filium Pelopem in membra caesum, postquam aeneo caccabo incoxerat, in convivio adposuit. Cupiebat scire num fraudem dei detecturi essent. Omnes autem animadvertere et carne horrentes abstinuerunt, praeter Demetera/Cererem, quae, maerore raptae filiae occupante animum, laevum umerum Pelopis comedit. Dii puerum miserati membra rursus conglutinaverunt et Pelopi vitam reddiderunt : in vicem non iam exstantis partis, eburneum umerum[2] collocaverunt. Ac iusserunt Tantalum aeternas et crudeles poenas in Tartaro dare.

Notae recensere

  1. Seneca, Thyestes 149-75 et Agamemnon 19-21.
  2. Hoc eburneum os Elide olim ostendebatur (Plinius Maior XXVIII.34), sed aetate Pausaniae non iam exstabat (Descriptio Graeciae V.13.4-6). De reliquis Pelopis ossibus in quadam arca Olympiae servatis vide Pausaniam VI.22.1

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere