Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Systema extrapyramidale
Pars systematis extrapyramidalis
Systema extrapyramidale — Depicta est pars intra medullam
spinalem
cum tractibus extrapyramidalibus (rubre, sinistre et
infra) utrisque tractibus rubrospinali, reticulospinalibus, olivospinali,
vestibulospinali. In cerebro areae corticales extrapyramidales
(areae 6 et 8 Brodmanni) velut nuclei basales notae sunt.

Systema extrapyramidale est pars systematis nervosi centralis, imprimis apud primates, quod ad motus non voluntarios spectat. In utroque cortice cerebri areae praemotoriae (areae 6 et 8 Brodmanni sive areae extrapyramidales) velut in medio cerebri nuclei basales systema extrapyramidale constituunt atque in medulla spinali tractus extrapyramidales.

Munus systematis extrapyramidalis est initium et actio et gubernatio motuum non voluntariorum.

Medicamenta[1] et mala varia equidem functiones systematis extrapyramidalis inhibere et in morbum detrahere possunt.

Natura anatomica systematis extrapyramidalis recensere

Systema extrapyramidale pars systematis nervosi centralis et in cerebro et in medulla spinali repraesentatum est.

Systema extrapyramidale in cerebro recensere

In cerebro et in cortice cerebri et in medio cerebri tomi systematis extrapyramidalis locati sunt. In cortice utriusque lateris area praemotoria (sive area extrapyramidalis), quae inter cortices praefrontalem et motorium iacent.

Systema extrapyramidale in medulla spinali recensere

Partes cerebro sequentes in utriusque medulla lateris spinali quattuor tractus extrapyramidales inveniuntur:

Ut nomina indicant, tractuum quique ab structuris cerebralibus ad spinales fluunt.

Natura physiologica systematis extrapyramidalis recensere

Motus corporis non solum actiones voluntariae requirunt, sed etiam non voluntariae, quarum observatori plures non ante oculos ponuntur. Praecipue reactiones ad habitum aequilibritatemque tenere spectantes absolute non modo in manibus calculatoris voluntarii pensae sint. Eis muneribus systema extrapyramidale quasi computatio parallela nexus alter inter cerebrum et musculos constat.

Notae recensere

  1. Borison R. L., Diamond B. I. (1987). "Neuropharmacology of the extrapyramidal system". The journal of clinical psychiatry 48: 7-12 .

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • CNS-Clinic: de systemate extrapyramidali (Anglice)