-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Susanna (Hebraice שׁוֹשַׁנָּה, Šošanna vel Šôšannāh, quod "lilium" significat) est persona biblica in additamentis libri prophetae Danielis. Fabula Susannae non est in textu Masoretico Bibliae, sed primum apparuit in versione Graeca Veteris Testamenti.

Susanna a pictore Italico Francisco Hayez anno 1850 picta.

Narratio biblica recensere

 
Iudicium Susannae in tabula ab Antonio Coypel inter annibus 1695 et 1696 picta.

Susanna est mulier iuvenis pulchraque, uxor Ioachim et filia Helciae, et in Babylona vivit. Duo iudices seniores Susannae cupiditate accendentur atque, marito absente, in domum eam sequuntur, volentes concumbere cum ea. In hortum domus mulier se lavat, sed duo seniores eam nudam observant et deprehendunt, deinde ei dicunt:

Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
– Prophetia Danielis, XIII, 20[1]

Casta Susanna rifiutat sed illi eam de accusationem adulterii monent si illa pudica manebit.

Deinde iudices Susannam adulteram declarant et tribunal Babylonicum mulierem innocentem capite damnat, sed brevi tempore iuvenis Daniel apparet, qui popolum Israëliticum Babylona abitantem in iniusta damnatione ad mortem reprehendit, quia mulier infelix adulterium non commiserat. Daniel duo iudices interrogat et delictum eorum detegit (Sic faciebatis filiabus Israël, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram),[2] igitur illi seniores damnantur ad lapidationem. Susanna ex morte servatur a Daniele, qui die illa magnus in conspectu populi fit.

Fortuna recensere

 
Susanna et seniores a pictore Petro de Hanselaere anno 1820 picti.
 
Statua Susannae a Paulo Cabet anno 1861 sculpta.

Aevo litterarum renatarum multi pictores tabulas de historia Susannae creaverunt: pictrix Italica Artemisia Gentilescia tres tabulas de Susanna et senioribus pinxit; pictor Flandricus Petrus Paulus Rubens multas tabulas de historia castae mulieris creavit; etiam praeclara sunt opera Guidonis Reni, Pauli Veronesis atque Iosephi de Ribera. Saeculo septimodecimo Rembrandus Hermanni Leidensis bis Susannam pinxit. Anno 1820 pictor Petrus de Hanselaere tabula picta neoclassica lavationis pudicae mulieris fecit.

Anno 1850 Franciscus Hayez pictor Italicus duo tabulas pictas de hac historia Bibliae pinxit, et anno 1862 Ioannes Manuel Blanes pictor Uruguaianus tabulam Casta Susanna creavit: in his tabulis duo seniores non apparent, quia Susanna una persona tabularum est.

Anno 1861 Paulus Cabet sculptor Francogallicus statuam Susannae se lavantis sculpsit, nunc in museo Orsay Lutetiae Parisiorum.

Notae recensere

  1. De verba seniorum vide textum latinum (20) historiae biblicae.
  2. De verba Danielis vide textum latinum (57) historiae biblicae.

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Susannam spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Store norske leksikon