Studia futurorum, etiam studia futura, studiologia,? et futurismus [1] appellata, est disciplina quae futura possibilia, probabilia, potiora postulat, cum cosmotheoriis et mythis quae ea sustinent. Eruditi inter se disputant num haec disciplina ars aut scientia sit. Studia futura pars scientiarum socialium generatim putari possunt, historiae consimilia. Historia quidem praeteritum, futurismus futura investigat. Studia futurorum res intellegere volunt quae probabilius persistent, ac res quae verisimiliter commutabuntur. Haec disciplina ergo rationalem et in exemplaribus conditam praeteriti et praesentis intellegentiam petit, cum futura eventuum et inclinationum verisimilitudine.[2] Studia futura, scientiarum physicarum (ubi ratio angustior et subtilior investigatur) dissimilia, multo maius et multiplicius systema mundanum tractant. Eorum methodologia et scientia sunt multo minus certa quam rationes et veritates scientiae naturalis vel adeo scientiarum socialium, sicut sociologia, oeconomica, scientia socialis et scientia civilis.

Lex Mooreana est exemplum studiorum futurorum; quod est statistica inclinationum praeteritarum et praesentium congeries, cuius finis est inclinationes futurae accurate extrapolandae.
H. G. Wells studia futura in acroasi anno 1902 habita primum suasit.
Michio Kaku.
Raimundus Kurzweil.

Futuristae notabiles recensere

Libri notabiles de futuris recensere

Periodica et monographa recensere

Organizationes notabiles recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Sermone quotidiano tantum futura a multis exercitatoribus appellata.
  2. "Futurology," Wordnet Search 3.1 (Princeton University).
  3. "Compressed Data; On a Futurists' Forum, Money Backs Up Predictions," The New York Times, 1 Aprilis 2002.
  4. Alter our DNA or robots will take over, warns Hawking, The Guardian, 2 Septembris 2001.
  5. Our species must move to another planet, BBC News, 30 Novembris 2006.

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Studia futurorum spectant.