Strata imperialis medio aevo fuit nomen viarum in Imperio Romano Sacro quas rex protexit.

Rex Henricus I fuit primus qui nomine stratae imperialis usus est et ita verbum linguae Theodiscae mediaevalis des riches strâze Latine reddidit.

Via imperii fuit una e pluribus stratis imperialibus.

Postea nomine Germanico Reichsstraße etiam magnae viae designabantur in imperio Germanico usque ab anno 1934 usque ad rem publicam foederalem Germanicam anno 1949 conditam. Tum in Germania occidentali pristinae stratae imperiales appellatae sunt foederales quia ex imperio Germanico res publica foederalis facta est.