Sterlitamachia[1] (Russice Стерлитамак, Baschkirice Стәрлетамаҡ) est urbs Baschkiriae. In ripa Albi fluminis patet, ubi Sterlja in Album influit, et nomen urbis Baschkirice Sterljae ostium significat. Incolas anno 2017 habebat 280 233.

Wikidata Sterlitamachia
Res apud Vicidata repertae:
Sterlitamachia: insigne
Sterlitamachia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°38′0″N 55°57′0″E
Numerus incolarum: 280 233
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Стәрлетамаҡ

Gestio

Procuratio superior: Sterlitamak Urban Okrug, Baschkiria, Bashkir Autonomous Soviet Socialist Republic, Sterlitamaksky uyezd, Sterlitamaksky kanton

Geographia

Superficies: 108.52 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Novocheboksarsk
Eluvio verna prope Sterlitamachiam anno 1915

Historia recensere

Sterlitamachia, locus appulsui navium aptus, quibus negotiatores ex Iletsk urbe salem vexerunt, a Sabba Nicephori filio Tetjušev mercatore anno 1766 condita est. Appulsus Aškadaricus tum nominabatur. Anno 1773 a rebellibus Aemiliani Pugačëv capta erat, qui anno proximo expulsi sunt. Anno 1781 Sterlitamachia in numerum urbium inclusa est. Caput circuli gubernii Orenburgensis erat. Tempore Belli civilis Bohemi albi[2] anno 1918 Sterlitamachiam ceperant, sed ab Exercitu Rubro expulsi sunt. Anno 1919 exercitus Alexandri Kolčak Sterlitamachiam occupaverunt, sed et illi expulsi sunt. ab anno 1919 ad annum 1922 Sterlitamachia caput rei publicae Baschkiriae fuit.

Notae recensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 553.; A. Perugini, Dizionario italiano-latino, 1976. Necnon Sterlitamaca, vide: Guilelmi Peiffer De cholerae morbi contagio..., Berolini 1831, p. 12.
  2. Russice белочехи.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°38′0″N 55°57′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sterlitamachiam spectant.