Stephanus vulgo István Nemere (natus die 8 Novembris 1944 ad Quinque Ecclesias) bibliothecarius, auctor et interpres Hungarus est.

Wikidata Stephanus Nemere
Res apud Vicidata repertae:
Stephanus Nemere: imago
Stephanus Nemere: imago
Nativitas: 8 Novembris 1944; Quinque Ecclesiæ
Patria: Hungaria

Familia

Genitores: Ferenc Nemere; Mária Nemere

Vita et litterae recensere

Nemere anno 1962 esperantista factus est. Opera pangit et lingua Hungarica et Lingua internationali. Argumenta in operibus varia valde sunt: agitur modo de criminibus, modo de scientia ficticia, de amore politicaque. Momentum psychologicum in operibus haud deest. Argumenta fabularum autem consulto potius mundo extra motionem Esperanticam depromere solet.

Diversa munera implebat - inter alia in anatomicis et in sanitariis. In Polonia annos sex vivebat ubi in matrimonium duxit feminam Polonicam et multum in linguam Hungaricam convertit. Liber primus Hungarice scriptus anno 1974 editus est. Summatim duocenti libri editi sunt, quorum quinta pars idiomate Esperantico scripta. Usque mensem Decembrem 2020 libros DCCXLV exaravit. [1]. Affirmat se in Hungaria tantummodo plus quam duodecim milliones librorum vendidisse.[2]

Mythistoria Krias la silento (2002) cerpebat e vita scriptoris praemio Nobeliano honorati Iaponici Kenzaburo Oe, cuius fabula Milesia 個人的な体験, Kojinteki na taiken (1964) aequat initium mythistoriae supra citatae Stephani Nemere. Fabula Romanicia posterior domini Oe, 万延元年のフットボール, Man'en gan'nen no futtobōru (1967), in conversione Anglica appellabatur The Silent Cry: en titulum qui ratione Esperantica (La silenta krio) operi Nemere traditus est.

Officia in Esperantistarum motione recensere

Ter praemium "La Verko de la Jaro" obtinuit. Ipse praeses est Esperantistarum apud associationem PEN internationalem. Annis 1960 moderator commentariorum qui Gepatra Bulteno inscribebantur et ubi agebatur de colligendis hominibus sermonis patrii Esperantici. Disposuit conventus primos Familiarum Esperanticarum (REF - Renkontiĝo de Esperantistaj Familioj), quibus lingua cotidiana Esperanticum est.

Opera Esperantico idiomate exarata recensere

  • La naŭa kanalo (fabellarum florilegium 1981)
  • La fermita urbo (mythistoria 1982; editio altera 2000)
  • La blinda birdo (mythistoria 1983)
  • Sur kampo granita (mythistoria 1983; reeldono 1987). Anno 1997 conversio Hollandica edita est praetitulata Op een veld van graniet.
  • Febro (romano 1984)
  • La monto (mythistoria 1984)
  • La alta akvo (mythistoria 1985)
  • Serĉu mian songon (mythistoria 1987)
  • Terra (mythistoria 1987)
  • Dum vi estis kun ni (mythistoria 1988)
  • Vivi estas danĝere (mythistoria 1988)
  • Vi povas morti nur dufoje (mythistoria 1989)
  • Pigre pasas la nokto (mythistoria 1992)
  • Krokize de mia ĝardeno (fabellae 1992)
  • Nesto de viperoj (mythistoria 1994)
  • Amparolo (fabellae 1997)
  • Serĉu, kaj vi trovos (mythistoria 1999)
  • Vizito sur la Teron (mythistoria 2001)
  • Krias la silento (mythistoria 2002)
  • Vismar (mythistoria 2008)
  • Serpentoj en la puto (mythistoria 2009)
  • Jesa (mythistoria 2009)

Bibliographia recensere

  • Nemere István; összeáll. Csőryné Bezerédy Ágnes, Kovács Enikő; II. Rákóczi Ferenc Megyei Könyvtár, Miskolc 1987
  • Az agykápráztat Nemere István; Városi Tanács Művelődési Osztály–Írók Tanácsadó Irodája, Szentendre–Aquinci 1989
  • Nemere István művei; Magyar Eszperantó Szövetség, Aquinci 1990
  • Nemere István irodalmi munkássága. Annotált ajánló bibliográfia; összeáll. Cs. Bezerédy Ágnes, Csiszár Jolán; II. Rákóczi Ferenc Megyei Könyvtár, Miskolc 1992
  • Az első 150 regényem; Libroservo, Aquinci 1992 (Klubkönyvtár)
  • Nemere István. Az író és világa; Interview mit Báló Ottília, Vincze Attila; Szamárfül, Orfű 2007
  • Nemere István Csengelén; Csengelei Krónika, Csengele 2008
  • Nemere 70; szerk. Képes Gábor, Vancsó Éva; Magyar Scifitörténeti Társaság, Aquinci 2014

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Cf. conspectum omnium operum
  2. Balla István: "Az ember, akinek 700 könyve jelent meg…, bocs, nem is, most már 701", colloquium percontativum apud: hvg, 14.5.2018