Stephanus Heuschling, erat philologus orientalista natione Belga sed oriundus e Luxemburgo. Natus est in urbe Luxemburgi die 6 mensis aprilis anno 1762 et mors eum rapuit Bruxellis die 29 mensis augusti anno 1847.

Ultimus professor vivus fuit Collegii Trilinguis Lovaniensis.

Eius cursus vitae recensere

Primum se dedit Romae linguis orientalibus. Post examen publice propositum factus est anno 1783 professor linguae syriacae in universitate Romana cui nomen Sapientia.

Reversus in Belgicam docuit septem annos, ab anno 1790 ad annum 1797, linguam hebraïcam in Collegio Trilingui, quod adhuc florebat.

Post matrimonium factum, domicilium posuit Bruxellis.

Anno 1806, Napoleone regnante, factus est professor in Schola Iuris Universitatis Imperialis sita Bruxellis.

Anno 1817, Guilielmo Primo regnante, factus est professor ordinarius in Universitate Publica Lovaniensi.

Bibliographia recensere

  • Biographie générale des Belges morts ou vivants. G. Deroovers, Bruxelles 1850, 264 S. [Heuschling (Etienne): p. 216]. [1]
  • Nève, Félix, 1848. Étienne Heuschling et les derniers temps de l’enseignement de l’hébreu au collège des Trois-Langues. Annuaire de l’Université catholique de Louvain, 12e année, p. 274-320 [Biographia Heuschling: p. 302-320]. [2]
  • Neyen, Auguste, 1860. Biographie Luxembourgeoise. Histoire des hommes distingués originaires de ce pays considéré à l'époque de sa plus grande étendue ou qui se sont rendus remarquables pendant le séjour qu'ils y ont fait. Tome 1. Luxembourg, P. Bruck, 480 p. [Heuschling, Etienne: p. 246-247].