Stella

unum ex innumerabilibus corporibus luminis quae in caelis videntur

Vide etiam paginam discretivam: Stella (discretiva)

Stella, etiam astrum et sidus,(-eris, n.) est corpus caeleste quod in lucido plasmatis sphaeroideo a suo gravitate cohibito consistit. Stella ad tellurem proxima est Sol. Permultae stellae ab oculo nudo in caelo nocturno videri possunt, sed propter spatii immensitatem, fixa lucis puncta videntur. Praestantissimae stellae in constellationes asterismosque descriptae sunt, et multis ex stellis clarissimis sunt nomina propria. Astronomi catalogos stellarum confecerunt, qui stellas notas agnoscunt et designationes stellares praebent. Universum quod observari potest a 1022 ad 1024 stellas continere aestimatur. Nihilominus, plurimae ab oculo nudo in tellure videri non possunt, omnibus stellis singulis extra nostram galaxiam, Viam Lacteam, non exclusis.

Stellae in caelo nocturno. Hic etiam regio stella formationis in Magna Nube Magellanica videtur. Imago a NASA et ESA.
Sol, stella principalis sequentiae generis G, ad tellurem proxima.

Sensu latiore olim planetae cometaeque una stellae appellabantur. Sunt multa stellarum genera, quae colore, magnitudine, luminositate, temperatura, densitate, copia, spatiis temporis rationum nuclearium, ceterisque inter se differunt. Foramina nigra, stellae neutronicae, pumilionesque albae etiam inter stellas numerantur, quamquam non iam energiam fusione nucleari generant.

Omni in caelo circiter sex milia stellarum oculis videri possunt, sed permulto plures sunt. Via lactea, galaxias noster, plus quam 300 000 000 000 stellarum continet. Ob spatia immensia earum cunctae stellae puncta lucis videntur. Solum Sol propior est quo eum orbem videre possimus.

Haec corpora caelestia ex nebulis gasii nascuntur. Stellarum vita stricto sensu inter solum deciens centena milia (stellae maximae), et aliquot miliens deciens centena milia annorum (pumiliones rubrae) durat. Eo tempore in interiore parte stellae, elementa levia fusione nucleari in elementa graviora mutantur. Sic energia generatur (non creatur!) et ruina viribus gravitatoriis inducta prohibitatur. Ubi talis fusio nuclearis non iam fieri potest, stella mori dicitur. Quod manet foramen nigrum, stella neutronica, aut pumilio alba appellatur. De massa stellae a momento temporis mortis, genus reliquiarum dependet:

Etymologia recensere

Vocabulum stella a *h₂stḗr, radice Protoeuropaea 'stellam' significante, ad ultimum deducitur, sed porro explicari potest *h₂eh₁s- ('urere') + -tēr (suffixum agentivum). Comparanda sunt Graecum aster et Theodiscum Stern. Alii eruditi credunt vocabulum ab Accadica istar (Venus) mutuari; quod autem alii disputant. Vocabula asteriscus, asteroides, constellatio, et Esther eandem radicem habent.[1]

Pinacotheca recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Harper, Douglas (20012022). *ster- (2). . Online Etymology Dictionary .

Bibliographia recensere

  • Bennett, J., M. Donahue, N. Schneider, et M. Voith. 2010. Capita 14–16 in Astronomie, ed. quinta, ed. Harald Lesch. Monaci, Bostoniae, Harloviae, Sydneii, Matriri: Pearson-Studienverlag.
  • Clark, D. H., et F. R. Stephenson. 1981. "The Historical Supernovae." Supernovae: A survey of current research; Proceedings of the Advanced Study Institute, 355–30. Cantabrigiae et Dordrecht: D. Reidel Publishing. Bibcode:1982ASIC...90..355C.
  • Davies, Paul. 1993. El universo desbocado. Salvat Editores. ISBN 84-345-8895-1.
  • Ekrutt, Joachim. 1996. Estrellas y planetas. Everest Publishing. ISBN 84-241-2746-3.
  • Forbes, George. 1909. History of Astronomy. Londinii: Watts & Co. ISBN 978-1-153-62774-0. Google Books.
  • Grasshoff, Gerd. 1990The history of Ptolemy's star catalogue. Springer. ISBN 978-0-387-97181-0.
  • Gribbin, John, et Mary Gribbin. 2001. Stardust: Supernovae and Life: The Cosmic Connection. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-09097-8.
  • Hawking, Stephen. 1988. A Brief History of Time. Bantam Books. ISBN 0-553-17521-1.
  • Herrrman, Joachim. 1990. Estrellas, ed. secunda. Coll. "Guías de naturaleza Blume." Barcinonae: Naturart. ISBN 84-87535-13-5, ISBN 978-84-87535-13-0.
  • Herrmann, Joachim. 1995. Atlas de l'astronomie. Coll. Encyclopédies d’aujourd’hui. Lutetiae: Le Livre de Poche. ISBN 978-2-253-06453-4
  • Hevelius, Johannes. 1690Firmamentum Sobiescianum, sive Uranographia. Gdansk.
  • Kippenhahn, Rudolf, et A. Weigert. 1990. Stellar structure and evolution. Berolini: Springer. ISBN 3-540-50211-4.
  • Langer, N. 1995. Leben und Sterben der Sterne. Becksche Reihe. Monaci: Beck. ISBN 3-406-39720-4.
  • Murdin, Pavy, et Lesley. 1989. 'Supernovas. Promotora General de Estudios. ISBN 84-86505-22-4.
  • Narlikar, Jayant. 1987. La estructura del universo. Matriti: Alianza Universidad. ISBN 84-206-2485-3.
  • Pickover, Clifford A. 2001. The Stars of Heaven. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-514874-6.
  • Prialnik, D. 2000. An Introduction to the Theory of Stellar Structure and Evolution. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-65065-8.
  • Scheffer, Thassilo von. 1939. Die Legenden der Sterne.
  • Scheffler, H., et Hans Elsässer. 1990. Physik der Sterne und der Sonne, ed. secunda. Manhemii: BI-Wiss.-Verlag. ISBN 3-411-14172-7.
  • Séguin, Marc, et Benoît Villeneuve. 1995. Astronomie & astrophysique: cinq grandes idées pour explorer et comprendre l'univers. Lutetiae: Masson. ISBN 978-2-225-84994-7.
  • Stahler, S. W.,et F. Palla. 2004. The Formation of Stars. Weinheim: WILEY-VCH. ISBN 3-527-40559-3.
  • Voigt, H. H. 1988. Abriss der Astronomie, ed. quarta. Mannheim: Bibliographisches Institut. ISBN 3-411-03148-4.
  • von Spaeth, Ove. 2000. "Dating the Oldest Egyptian Star Map." Centaurus 42 (3): 159–79. Bibcode:2000Cent...42..159V. doi:10.1034/j.1600-0498.2000.420301.x. Editio interretialis.
  • Widmann, Walter, et Karl Schütte. 1989. Guía de las estrellas. Barcinonae: Ediciones Omega. ISBN 84-282-0843-3, ISBN 978-84-282-0843-7.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad stellas spectant.