Spira culicum est tus quod insecta repellit, praecipue culices, plerumque formam spirae habens, atque usitate ex siccato pulveris pyrethri glutine manufactum. Spira plerumque in centro tenetur, in aere suspensa, vel a binis retibus ignibus imperviis fulta, ad fumificationem continuam sinendam. Adustio in exteriori spirae fine plerumque incipit, et ad centrum lente progreditur, fumum qui insecta repellit gignens.[1] Spira circa 15 centimetra in diametro usitate extendere potest, et circa horas octo persistit. Spirae culicum in Asia, Africa, America Australi, et Australia late adhibentur.[2]

Spira culicum uritur.
Spira culicum.

Notae recensere

  1. Erin McKean, "Mosquito Coil," The New Oxford American Dictionary (Oxford University Press, 2005), 1105.
  2. Liu et al. 2003.

Bibliographia recensere

  • Liu, Weili, Junfeng Zhang, Jamal H. Hashim, Juliana Jalaludin, Zailina Hashim, et Bernard D. Goldstein. 2003. Mosquito Coil Emissions and Health Implications. Environmental Health Perspectives 111(12):1454–1460. doi:10.1289/ehp.6286. PMID 12948883. PMC 1241646. PDF.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad spiram culicum spectant (Mosquito coil, Mosquito coils).