Sophrologia (a Graece σῶς 'salvus, integer' + φρήν 'mens' + -λογία 'disciplina, scientia') est artificium requietis ab Alfonso Caycedo neuropsychiatro Columbiano anno 1960 institutum et ab yoga Gangetica deductum, in quo homo curandus contemplatione, meditatione, requiete utitur ad sanitatem suam reficiendam. Quod artificium adhibetur, uti dolor natalis sublevetur atque homo curandus ex cruciatu mentis corporisque convalescat.[1] Describitur "ratio requietis fundata in firmamento conscientiae sophrologicae statu inter somnum et vigiliam prodeunte."[2]

Insigne sophrologiae Caycedianae

Artificium late in Francia et Helvetia adhibetur.[3] Quaedam operae scientiae de sophrologia his terris vulgatae sunt. Tamen non persuasibile est argumentum effectus. Sophrologia praesertim adhibetur, uti querelae strictura capitis effectae curentur.

Notae recensere

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Abrezol, Raymond (1988) Sophrologie: Der neue Weg zu gesundem Leben. Panorama-Verlag. ISBN 978-3-907506-11-0.
  • Cooper, Edwin Lowell & Nobuo Yamaguchi (2004) Complementary and alternative approaches to biomedicine. Springer.