Sociobiology: The New Synthesis (1975; editio anniversaria 2000) est liber ab Eduardo O. Wilson prolata, biologo Americano qui myrmecologiam attendit, studium insectorum socialium, cuius disciplinae Wilson est peritissimus.[1][2] Qui liber disceptationem sociobiologicam coepit, unam e magnis controversiis scientificis in biologia saeculi vicensimi partemque maioris disceptationis de psychologia evolutionaria et moderna biologiae evolutionariae synthesi. Wilson sociobiology, vocabulum Anglicum, favebat, mechinationes evolutionarias explicari conans quae mores sociales sicut beneficentia, hostilitas, et nutritionem iuvenum sustinet. Sociobiologia locum magni momenti intra disceptationem de natura contra nutritionem habet, a principio ducta quod dicit prosperam organismi rem gestam gradum per quem eius gena in proxima aetate repraesentantur exhibere.[3]

Evolutio socialis: societates formicarum multiplices ordinis structuras evolverunt, quae hac in specie, Atta cephalotes, magnitudine et functione variisimae sunt.
Mechinationes sociales: hostilis corvidae ostentus.
Animalibus sicut elephantis sunt societates multiplices. Hic, duo mares de dominatione contendunt.

Notae recensere

  1. Thorpe, Vanessa (June 24, 2012). "Richard Dawkins in furious row with EO Wilson over theory of evolution". The Guardian. Londinii 
  2. Lord of the Ants, pellicula documentaria (VICE, 2009).
  3. May 1976.

Bibliographia recensere

  • Eberhard, Mary Jane West. 1976. Sociobiology: The New Synthesis by Edward O. Wilson. Quarterly Review of Biology 51(1): 89–92. JSTOR 2825238.
  • May, Robert M. 1976. Sociobiology: a new synthesis and an old quarrel. Nature 260(1550): 390–392, 1 Aprilis 1976. PMID 11643303. doi:10.1038/260390a0.
  • Wilson, Edward. 1975. Sociobiology: The New Synthesis. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-00089-7. OCLC 42289674.

Nexus externi recensere