Societas inter civitates Tusciae

Societas inter civitates Tusciae (seu Societas Tuscie, tarde Societas Sancti Genesii, Prima societas guelphorum) fuit foedus, ut limites inter civitates Tusciae definirentur, istae maiorem libertatem haberent et potestas imperialis in Tuscia diminueretur. Societas orta est post mortem Henrici VI imperatoris cum aemulatione societatis lombardorum. Die 11 Novembris 1197 in ecclesia Sancti Christophori in vico Uualari, duobus cardinalibus praesentibus, obsignaverunt:

Pistorium ac Pisae consortionem aspernabantur.

Die 4 Decembris in Castro Timiniani Hildebrandus episcopus Volaterrarum delectus? est capitaneum societatis et Acerbus civis Florentiae mandatus est eiusdem rector. Conscitus est, nullum imperiali decretum sine assensu et speciali mandato Romane ecclesie accipere. Innocentius III papa primo noluit societatem agnoscere, quia Tusciam totam iudicavit solum sibi subiectam esse, quoniam Ecclesia putabatur heres Mathildis comitissae esse. Per menses sequentes subscriptores arma tulerunt contra omne municipium vel dominum qui socii non erant, et multa castella ceperunt. Omnibus, qui bellum evitare volebant, necesse erat se societati adiungere, primis subscriptoribus subiectos esse eosque agnoscere feudatarios maximos Tusciae. Tum Innocentius III papa societatem agnovit seque declaravit eius patronum.

Adiunxerunt se:

  • Rainerius episcopus Faesularum (1197)
  • Petrus episcopus Florentiae (1197)
  • civitas Perusiae (1197)
  • municipium Arretii (1197)
  • municipium Prati (1197)
  • oppidum Fighinarum (10 Aprilis 1198, Florentiae subiectum)
  • castellum Certaldi (11 Maius 1198, Florentiae subiectum)
  • Albertus Albertorum comes (1198, Florentiae subiectus)
  • Manens comes Sarteani (Florentiae subiectus)
  • comes Corvarentium (1200, Lucae subiecti)
  • comes Montis Magni (1200, Lucae subiecti)
  • municipium Podii Boniti (utrique Florentiae Senaeque subiectum)
  • municipium Collis Vallis Elsae (1201, Senae subiectum)

Bibliographia recensere

  • Robert Davidsohn, Storia di Firenze, Firenze, Sansoni
  • Federico Cantini ac Francesco Salvestrini, Vico Wallari - San Genesio. Ricerca storica e indagini archeologiche su una comunità del medio valdarno inferiore fra alto e pieno medioevo, Firenze, Firenze University Press, 2010