Sinus Venedicus,[1] qui nunc vulgo sinus Gedanensis[2] appellari solet, est sinus in meridiana et orientali Maris Baltici parte, ad litora Poloniae et regionis Calininopolitanae Russiae situs.

Sinus Venedici litus prope Gedanum.

Gedanum et Civitas Gdinensis urbes Poloniae ad sinum sitae sunt. A Recenti Lacu sinus Venedicus lingua terrae Venedica separatur, et freto tenui Pillaviensi cum eo coniungitur, ad quod fretum Pillavia urbs regionis Calininopolitanae iacet.

Vistula flumen Polonicum aliquot ostiis in sinum effunditur.

Notae recensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 586. Etiam Venedicum mare,Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ De Venedis gente antiqua nomen habet.
  2. Polonice Zatoka Gdańska.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad sinum Venedicum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 54°28′59″N 18°57′31″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия