Simon Passaeus

chalcographus, delineator et artis operorum mercator Nederlandicus

Simon Passaeus (Nederlandice Simon van de Passe; Coloniae Agrippinae anno 1595 natus; Hafniae 6 Maii anno 1647 mortuus) fuit aetatis aureae chalcographus, delineator et artis operum mercator Nederlandicus.

Wikidata Simon Passaeus
Res apud Vicidata repertae:
Simon Passaeus: imago
Simon Passaeus: imago
Nativitas: 1595; Colonia Agrippina
Obitus: 6 Maii 1647; Hafnia
Patria: Nederlandia

Familia

Genitores: Crispianus Passaeus;
Effigies Roberti Naunton.
Effigies Ludovici Stewart, Lenoxiae Ducis Secundi.

Biographia recensere

Crispiani Passaei filius et Magdalenae, Wilhelmi et Crispini II frater, primo Traiecti ad Rhenum de 1612 usque ad 1615 laboravit[1]. Eodem anno, in Londinium, ubi mansit usque ad 1622, migravit[1], regalis familiae participum effigies et numismata sculpsit[2] atque ad exornandam Henrici Holland Baziliωlogiam effigies perfecit[3]. Anno 1623 Lutetiam fratrem Crispinum adiit[1][2]. Anno 1624 in Traiectum ad Rhenum rediit atque, eodem anno[1][3] aut 1626[2], a rege Christiano IV chalcographus regius nominatus est[1][2][3] et Hafniae usque ad 1647 mansit[1]. In Hollandiam Septentrionalem ad mandata describenda ut picturae castello Kronborg perfectae sunt anno 1637 et iterum 1639 iit[1]. Praeter fratrem Crispinum, pictores Abraham Bloemaert, Ioannem de Bijlert, Adamum Willaerts, Hadrianum de Nieulandt, Salomonem Koninck, Nicolaum Knüpfer, Claes Moeyaert, Isaac Isaacsz, Simonem Petrum Tilman et Gerardum de Honthorst adhibuit[1].

Praecipue effigies sculpsit[1].

Ioannes Payne eius discipulus fuit[1][2].

Opera recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Simonem Passaeum spectant.