Sibusiso Busi Moyo (Mberengwa in pago natus anno 1960; mortuus die 20 Ianuarii 2021), praeceptoris filius, fuit politicus Zimbabuae. Cum iuvenibus aliis in Botsuanam anno 1977 atque mox in Russiam sanctuarium petivit ut rebus novis patriae faveret. Tardius academiam militarem Zimbabuensem frequentavit. Maior generalis in exercitu nationali denuo factus, die 15 Novembris 2017 diebusque insequentibus securitatem Roberti Mugabe praesidis demoti promotionemque successoris Emmerson Mnangagwa adiuvit. Iussu huius die 30 Novembris 2017 minister a rebis externis commercioque internationali creatus est.

Wikidata Sibusiso Moyo
Res apud Vicidata repertae:
Sibusiso Moyo: imago
Sibusiso Moyo: imago
Nativitas: 1960; Mberengwa District
Obitus: 20 Ianuarii 2021; Hararensis Urbs
Patria: Zimbabua

Memoria

Sepultura: National Heroes Acre

Bibliographia recensere

Ministri rerum externarum Rhodesienses et Zimbabuenses