Servius Sulpicius Galba (consul 144 a.C.n.)

Servius Sulpicius Galba (natus saeculo 2, mortuus circa annum 130 a.C.n.) vir publicus atque militaris Romanus erat.

Gens recensere

Pater eius eiusdem nominis anno 187 a.C.n. praetor electus est. Filius eius Servius Sulpicius Galba anno 108 a.C.n. consulatum adeptus est.

Cursus honorum recensere

Galba tribunus militum anno 168 a.C.n. contra Persem rex Macedonum certavit et triumphum Lucii Aemilii Paulli oratione prohibere conatus est[1]. Anno 151 a.C.n. praetor in Hispania Ulteriore paene a Lusitanis victus est. Anno sequente promissis falsis hostibus persuasit, ut arma deponerent, sed deinde eos necari iussit. Viriathus autem dux Lusitanorum effugere potuit atque deinde hostis acerrimus Romanorum fuit. De hoc facinore Romae atrociter disputabatur: Marcus Porcius Cato ultimam orationem publicam contra Sulpicium habuit, quam in Originibus publicavit. Etiam Sulpicius defensionem suam edidit[2] : tandem absolutus est non bonitate causae sed ob misericordiam propinquorum et liberorum in tribunale flentium, verisimiliter etiam pecunia data[3]. Anno 144 Sulpicius una cum Lucio Aurelio Cotta consul electus est. Anno 138 a.C.n. oratione bona adeptus est, ut publicani crimine absuluti sunt[4]. Anno 137 dux legationis Cretam iit, ut pacem hac in insula componeret. Ante annum 129 a.C.n. mortuus est[5].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 35,3-39,20
  2. Titus Livius, Periochae IL
  3. Appianus, Iberica, 255.
  4. Marcus Tullius Cicero, Brutus 85-89
  5. Marcus Tullius Cicero, De re publica III 42


Antecessores:
Quintus Fabius Maximus Aemilianus et Lucius Hostilius Mancinus
Consul
144 a.C.n.
cum
Lucio Aurelio Cotta
Successores:
Appius Claudius Pulcher et Quintus Caecilius Metellus Macedonicus