Sergius Alexandri filius Esenin (Russice Сергей Александрович Есенин, tr. Sergej Aleksandrovič Esenin; natus in pago Konstantinovo gubernii Resaniensis Imperii Russici die 21 Septembris[1] 1895, mortuus Leninopoli die 28 Decembris 1925) fuit clarus poeta Russicus et Sovieticus.

Wikidata Sergius Esenin
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Esenin: imago
Sergius Esenin: imago
Sergius Esenin: subscriptio
Sergius Esenin: subscriptio
Nativitas: 21 Septembris 1895; Konstantinovo
Obitus: 28 Decembris 1925; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Zinaida Nikolaevna Rajh, Isadora Duncan, Sofya Yesenina-Tolstaya, Anna Izryadnov
Proles: Tatyana Yesenina, Alexander Esenin-Volpin, Konstantin Yesenin

Memoria

Sepultura: Vagankovo Cemetery

Vita et opera recensere

Sergius Esenin, e familia rustica gubernii Resaniensis oriundus, anno 1912 studia sua scholica in gubernio suo natali complevit, postquam Moscuam venit, et anno 1915 Petropolim migravit. Anno 1914 versus suos primo in lucem edidit. Poeta iuvenis innotuit cantionibus lyricis Russiae rusticae (nam multi versus eius nunc in usu cantionum sunt). Ab anno 1919 ad 1923 fuit socius gregis 'imaginistarum' (scriptorum, qui creationem imaginis ut destinationem creaturae aestimabantur). In certis operibus suis Russiam Sovieticam intelligere tentabat, cum se ipsum cantorem Russiae priscae rusticae aestimabat. Turba spiritus poetae in nonnullis versibus eius videntur. Cum abiecto animo esset, mortem sibi conscivit.

Notae recensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 3 Octobris Gregoriano.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Esenin spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
 

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!