Scramsaxus, seu scramasaxus seu scramsaxius seu scrama seu sachsum est machaera, immo longissima culter germanicae originis (nam germanicis linguis sahs est gladii genus) quae aevis mediis in usu fiebat. Haec arma nomen dedit Saxonibus.

scramsaxi
scramsaxus

Longitudo scramsaxi valde variat, possunt igitur esse inter dimidium pedem et tres pedes longi. Lamina est leviter curvata, et fastigata, cum filo falso longo trientis totius ferramenti.

Quasi gladius crudus, armamentum tamen aptum et utile in proelio, frequens apud milites pauperes fiebat, et adhuc in usu erat a sagittariis Anglicis anno 1450.

Loci recensere

"Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxos vocant, infectis vinino, malificati a Fredegundae regina, cum aliam causam suggerire simularent, utraque ei latera feriunt." (4.51)
"...partem aliquam zabis vel loricis munitam, plerosque vero scutis, spatis, scramis, lanceis sagittisque instructos..."
  • ca. 727, Liber Historiae Francorum
"dum rex de equo discenderet, euntibus reliquis personis ad mansiones suas, ibi gladiatores percusserunt regem in ventrem suum duobus scramsaxiis" (Capite 35)
"Ad eum venientes cum aliam causam suggere simularent, abstractis scramsaxis utraque ei latera feriunt"
"SCRAMA, ... spathæ latioris species, quâ cæsim infligebatur vulnus, quod schramme hodieque dicitur Germanis. Unde, qui hâc ratione vulnera infligunt, escrimer Gallis dicuntur." (s.v. SCRAMA)

Nexus interni

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scramsaxus spectant.