Scotismus est ratio vel schola philosophica et theologica ex Beato Ioanne Duns Scoto appellata. Verbum a nomine auctoris deducitur, cuius Opus Oxoniense fuit unum ex gravissimis instrumentis in philosophia mediaevali et theologia Catholica Romana, dogma definiens quod recentius conceptio immaculata a Pio Papa IX in Ineffabilis Deus constitutione apostolica die 8 Decembris 1854 pronuntiatum est.[1][2]

.
Beatus Ioannes Duns Scotus (c.1265–1308), eponymum Scotismi.

Scotistae recensere

Plurimi Scotistae sunt ambo philosophi et theologi. Notabiles saeculi quarti decimi Scotistae fuerunt Franciscus Mayron, qui actum sorbonicum in Universitatem Lutetiensem introduxit.

Saeculis quintum decimum et sextum decimum recensere

Inter Scotistas saeculi quinti decimi fuerunt duo papae, Alexander V et Sixtus IV, Fridericus III elector Saxoniensis, et Angelus Clevasiensis (Clevasii ortus). Opus Angeli Clevasiensis de theologia Scotista fuit tam notum quam a Martino Luthero coram omnibus combustum est. Inter notabiles saeculi sexti decimi Scotistas fuerunt Paulus Scriptoris, professor clarus in Universitate Eberhardina Carolina, et Antonius Trombetta, Archiepiscopus Athenarum.

Saecula septimum decimum et duodevicensimum recensere

Ex plurimis Scotistis nominari possunt:

Saeculum undevicensimum recensere

Saeculo undevicensimo, quamquam Scotismus in scholis Ordinis Franciscanorum ex statutis retentus est, pauca opera modo Scotiano conscripta sunt, ne minimum quidem celebria.

Saecula vicensimum et vicensimum unum recensere

Usus nominis Scotismi aliquantulum priscus fit, sed nonnulli theologi hodierni, praecipue ex Ordinibus Franciscanis, sicut Kenan Osborne OFM et Daniel Horan OFM, Scoti adsectatores videri possunt. Nonnulla proposita recentiora, sicut Propositum Scotus CUA, Commissio Internationalis Scotista Romae, et Commissio Traditionis Intellectualis Franciscanae Conferentiae Anglophonae OFM, vim Ioannis Duns Scoti et Scotismi in theologia hodierna augere petiverunt.

Notae recensere

  1. Ordinatio III, d.3, q.1
  2. Doctrina, www.ewtn.com.
  3. [http://www.fiu.edu/~mirandas/bios1681.htm#Brancati The Cardinals of the Holy Roman Church – Biographical Dictionary – Consistory of September 1, 1681
  4. Bartholomaeus Durandus, Bibliographia interretialis auctorum Franciscanorum.

Bibliographia recensere

  • Scotism and Scotists in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!