Sanctus Laurentius Scorialensis [1] est monasterium ordinis Sancti Hieronymi ad Matritum situm.

Monasterium Escurialensis
Sanctus Laurentius Scorialensis
Sanctus Laurentius Scorialensis
Sanctus Laurentius Scorialensis

Philippus II rex, cuius copiae Sanctum Quintinum in Viromandia obsedentes die 10 Augusti, quo Sanctus Laurentius celebratur, anno 1557 copias Francicas vicerant, monasterium huic sancto dicatum ad victoriam commemorandam aedificari iussit. Incepta anno 1563, aedificatio finem habuit die 13 Septembris anno 1584. In inferiori basilicae parte, quae Pantheon regum[2] nominatur, quasi omnes reges Hispaniae, a Carolo V ad Alphonsum XIII, sepulti sunt. Est quoque domus regia, ubi opera clarissimorum pictorum saeculi aurei Hispanici et bibliotheca magna asservantur. Anno 1984 in tabulas Unesco Mundi Hereditatis inscripta est.

Notae recensere

  1. Ulysse Chevalier, Répertoire des sources historiques du Moyen Âge.Topo-bibliographie (Mons Biliardi, 1899), 1021.
  2. Hispanice Panteón de los Reyes.