Sanctus Gerontius[1] (Francice Saint-Girons, Gasconice Sent Gironç) est commune Francicum 6'500 incolarum (anno 2010) praefecturae Arigiae in regione australi Meridiano et Pyrenaeo.

Despectus in oppidum.

Historia recensere

Antiquitas recensere

 
Cippus funerarius cuidam Pompeiae dicatus.

Sanctus Gerontius, Lugduni Consoranorum dissimilis, non est oppidum antiquum; erat autem lucus in suis terris hodiernis, ubi reliquiae Romanae per stationem ferriviarum saeculo vicensimo ineunte constructam inventae sunt. Le Luc, hodierna oppidi regio, ex hoc luco appellari habetur.

Oppidum conditum recensere

 
Templum Sancti Gerontii iuxta Salat flumen situm.

Oppidum ex Gerontio appellatur, sancto qui in Landis Novempopulaniam saeculo quinto evangelizavit.? Nonnullae ex suis reliquiis saeculo nono sepultae esse habentur in Templo Sancti Gerontii, circa quod oppidum deinde crevit.

Incolae recensere

Incolae Sancti Gerontii Francice appellantur Saint-Gironnais.

Artes athleticae recensere

Statio 8 Circuitus Franciae 2009 Sancti Gerontii finita est. Statio 7 Circuitus Franciae 2013 Sancti Gerontii finiet.

Pinacotheca recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Gerontium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 42°59′5″N 1°8′45″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "09261" apud INSEE
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!