Sanctae Paulinae cella[1] (Theodisce: Paulinzella) priscum monasterium Ordinis Sancti Benedicti est in valle amoena torrentis Rottenbach situm, in oppido Königsee in Circulo Saalfeld-Rudolstadt. Fundatum est paulum post annum 1100 a Saxonica nobili quadam nomine Paulinae medio in saltu. Mox ecclesiam construxerunt cuius restantia hodie inter gravissima totius Germaniae vestigia artis Romanicae numeratur.

Introitus occidentalis

Historia recensere

 
Depositorium decimarum - ubi hodie museum

Usque ad medium saeculum XIV complexus tamquam monasterium duplex erectus est, antequam solum coenobium monialium fieret. Arboribus caesis, piscinis, hortis pomorum olerumque monachae terram colebant fortitudinem oeconomicam gravionum Schwarzburgensium augentes, qui terras colendas dederant. Post mortem Paulinae (anno 1107) nomen pristinum Sanctae Mariae cellae mutatum est in hodiernum. Canonizatio Paulinae, quam inde ab initio in animo habebant, non statim facta est. Unde accidit quod neque hic locus ad peregrinationes ad sanctam hic sepultam aptari potuit. Nihilominus de vita Paulinae multae res traditae sunt, quae eam pietate ingenti insignitam monstrant.

In construenda ecclesia ideas novas Hirsaugiae secuti sunt, sub cuius iurisdictione Sanctae Paulinae cella erat. Hirsaugenses delabentes mores monasticos renovari volebant instar monasterii Cluniacensis. Structio ecclesiae annis ab 1105 ad 1160 facta est. Mox chorus missas celebratum sese praestitit. Consecratio anni 1124 post finem navis portaeque facta est. Novissima pars ecclesiae area antica cum turribus est. Haud antea ambitus quattuor alarum et aedificia monasterialia in meridie ecclesiae sita fieri incohabantur. Abbatis domus - ubi nunc castellum venatorium est - et repositorium decimarum (Zinsboden) istius temporis (i.e. post 1150) sunt.

Reformationis terror et Motus romantici reconciliatio recensere

 
Complexus omnis

Post sic dictam Reformationem monasterium anno 1534 suppressum est et rursus in possessionem gravionum Schwarzburgensium venit. Qui anno 1542 domum officialem installari iusserunt atque post annum 1600 castellum venatorium; conventus domos demoliti sunt. Ecclesiae fulmine icta pluries farsa est antequam anno 1680 chorus remotus est; tegulis superfluis in navi meridionali ecclesiae anticae oratorium castellanum fecerunt. Quod autem temporaneum tantummodo erat. Longe et aedificia monastica et ecclesia quasi lautumiae erant. Anno 1718 omnia abdere nonnulli in animo habebant, quod consilium feliciter impletum non est. Circa annum 1800 ruinae et generatim Medii Avi memoria magis magisque valebant multique peregrinatum ad Sanctae Paulinae cellam migrabant velut Fridericus Schiller et Ioannes Volfgangus Goethe. Tunc et primi passus restauratorii suscepti sunt.

Functio nostris diebus recensere

 
Museum in castellov venatorio

Ab anno 1994 monasterium pristinum et castellum venatorium sub umbra Fundationis Thüringer Schlösser und Gärten est. Ruinae libere adiri possunt. In castello museum inserebant ubi de historia monasterii, de rebus saltuariis (inter saltuarios excellit certus Carolus Christophorus de Lengefeld, mortuus anno 1775) et de gaudiis officiisque venatorum certior fis. Mensibus aestivis visitatoribus expositionem nomine Vom Steinbeil bis zur Motorsäge - A securi lapidea ad serram automatariam admirare licet.

Notae recensere

  1. Sleumer, Albert: Kirchenlateinisches Wörterbuch, eldonejo Olms, Hildesheim 2006, p.586

Bibliographia recensere

  • Horst H. Müller: Thüringer Wald und Randgebiete, Tourist Verlag, Berolini 1977, p. 527–530
  • Dennis Buchert: Das Kloster Paulinzella. Grin Verlag, Monaci/Ravensburg 2008, ISBN 3-640-23324-7
  • Museumsverband Thüringen (ed.): Museen in Thüringen, Edition Leipzig 2006, ISBN 978-3-361-00612-0, p. 137

Externi nexus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctae Paulinae cellam spectant.