Ruth Bader Ginsburg (nata die 15 Martii 1933 et mortua die 18 Septembris 2020) fuit iurisprudentiae perita Americana, quae iudex socius Iudicii Maximi Civitatum Foederatarum a die 10 Augusti 1993 usque ad mortem fuit. A Gulielmo Clinton praeside nominata, iudex in liberali curiae factione late habebatur, iura feminarum, abortum, et iura minoritatum insigniter defendens.[1] Secunda mulier erat quae in iudicio meruit, post Alexandram Day O'Connor. Opiniones magni momenti conscripsit, inter quas United States v. Virginia (1996), Olmstead v. L.C. (1999), et Friends of the Earth, Inc. v. Laidlaw Environmental Services, Inc. (2000).

Wikidata Ruth Bader Ginsburg
Res apud Vicidata repertae:
Ruth Bader Ginsburg: imago
Ruth Bader Ginsburg: imago
Ruth Bader Ginsburg: subscriptio
Ruth Bader Ginsburg: subscriptio
Nativitas: 15 Martii 1933; Brooklynium
Obitus: 18 Septembris 2020; Vasingtonia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Joan Ruth Bader

Familia

Coniunx: Martin D. Ginsburg
Proles: Jane C. Ginsburg, James Steven Ginsburg

Memoria

Sepultura: Arlington National Cemetery

Vita recensere

Gradum artium baccalaurei in Universitate Cornelliana accepit. Legi studere in Universitate Harvardiana coepit, deinde se transtulit in Universitatem Columbianam, ubi inter optimos discipulos anni sui gradum legum baccalaurei adepta est.

Pro iuribus feminarum et contra sexismum pugnabat.

Die 18 Septembris 2020, Vasingtoniae cancro pancreatico mortua est.[2]

Notae recensere

  1. Ginsburg, Ruth Bader; Harnett, Mary; Williams, Wendy W. (2016). My Own Words. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 978-1501145247 
  2. Justice Ruth Bader Ginsburg dead at 87

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ruth Bader Ginsburg spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Store norske leksikon