Wikidata Romulus Amasaeus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Iunii 1489; Utinum
Obitus: 4 Iunii 1552; Roma
Patria: Res publica Veneta

Familia

Genitores: Gregorio Amaseo;

Romulus Quirinus Amasaeus (Italice Romolo Quirino Amaseo) Utini die 24 Iunii anno 1489 natus et Romae mense Iunio anno 1552 mortuus fuit humanista Italicus et orator et interpres.

Vita recensere

Filius Gregorii Amasaei(it) fuit, Utini natus. Mater Romuli monialis Sanctae Clarae fuit, qua re cognita pater Romuli cum filio Utinum reliquit et Patavii Bergomique eum educabat. Utini et Hieronymus Amasaeus(it) avunculus Romuli eum linguam Latinam et Graecam docuit. Anno 1509 Bononiae Violantem Guastavillani coniugem accepit, cum qua duodecim infantes genuit. Ab anno 1513 illic in Alma Matre Studiorum docebat, ab anno 1520 in universitate Patavina; sed autem 1524 Bononiam revertit. Alias post migrationes anno 1530 Venetiis cathedram Antonii Thylesii occupavit. Hoc anno Carolo V imperatori orationes suas De pace et De latinae linguae usu retinendo pronuntiavit magnamque gloriam accepit. Anabasim Xenophontis et Descriptionem Graeciae Pausaniae[1] Latine vertit et Alexandro Farnesio hos labores dedicavit. Magis orator et Ciceronianus erat quam interpres et eruditus, ut Sebastianus Corradus[2] scripsit necnon Huetius[3].

Notae recensere

  1. Pausaniae veteris Graeciae descriptio. Romulus Amasaeus vertit. Accessit rerum in hisce libris memorabilium locupletissimus index, Florentiae : L. Torrentinus ducalis typographus excudebat, 1551.
  2. G. Goneo, Defensio pro Romulo Amaseo auditoribus adversus Sebastiani Corradi calumnias, Bononiae 1537.
  3. De interpretatione libri duo, Stadae 1680.

Opera recensere

  • Panegyricus sermo spectatiss. Georgio Sauromanno Bonon. gymnasiarchatus suscipienti insignia pro scholastico conuentu a Romulo Amasaeo Foroiuliensis dictus. Impressit Benedictus bibliopola Bonon. 1513
  • De pace oratio. Ioannes Baptista Phaellus impressit, Bononiae kl. Ian. 1530
  • De pace oratio. Habita Bononiae Calendis Ianuarii 1530. Apud regia Cracoviam Mathias Scharfenbergius excudebat 1530
  • Xenophontis de Cyri Minoris expeditione libri VII. Romulus Amasaeus vertit, Lugduni, apud haeredes Simonis Vincentij 1536
  • Oratio habita in funere Pauli III Pont. Max. Impressa Bononiae in officina Ioannis Rubei 1563
  • Romuli Amasei Orationum volumen, Bononiae 1564
  • Orationum Romuli Amasaei volumen 1. Cum indice locupletissimo denuo impr. Bononiae apud Ioannem Rossium 1580
  • Pausaniae Decem regionum veteris Graeciae descriptio, interprete Romulo Amasaeo, vol. I, Lugduni 1559; vol. II, Lugduni 1558

Fons recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Teuchos • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie