Le Roman d'Énéas (Latine "Mythistoria Aeneae" vel "Mythistoria de Aenea") est ignoti auctoris mythistoria Frangocallica, in Normannia scripta, cuius primum manuscriptum fere anno 1160 factum est: una ex antiquissimis mythistoriis Francogallicis esse censetur.[1]

Pictura e manuscripto "Mythistoriae Aeneae".

Fabula recensere

Le Roman d'Énéas est adaptatio e Vergilii Aeneide quam auctor e lingua Latina convertit, tum fabula imitanda, tum ea libere mutanda, itaque textus vera litteraria creatio est. Sicut apud Vergilium, mythistoria Aeneae, mythici populi Romani patris, itinera et pugnas narrat. Saeculi XII clerus tamen Latinum carmen, quod praecipue de bello et de natione condenda agit, mutat ut amoris argumentum maioris momenti sit.

Summarium recensere

Opus flammis incensa Troia urbe describenda incipit. Aeneas (in mythistoria vocatus "Enéas", neque "Enée" ut Francogallice hodierno tempore solet) sociique effugiunt, sed ab Iunone excitata procella capti sunt. Plures post dies procellam evadunt et Carthaginem adveniunt ubi regina Dido incolit. Quae Troianos accipit securitatemque promittit. Aeneas et Dido amasios alter alterius fiunt, propter Venerem quae per filium Cupidinem intervenit. At iniquus est amor inter Aeneam et Didone: nam haec illum valde plus quam ille hanc amat. De amore rumores inter Didonis civibus afferuntur. Dei Aeneae iubent ut a Carthagine abeat et in Langobardiam adeundo fatum impleat. Dido comitari vult sed Aeneas recusat. Viro profecto, regina se interficit. Dum ad Langobardia iter facit, Aeneas Inferos visitat et de fato suo cum patre colloquitur. Ibi etiam Aeneas Didonem invenit quae heroi fugam ignoscit. Aeneas in Langobardiam adveniunt ubi rex, Latinus nomine, Laviniam (in textu "Lavine", nec "Lavinie" vel "Lavinia" ut tempore nostro Francogallice converti solet) filiam viro promittit. Attamen Laviniae mater Aeneam filiam ducere non vult, itaque rem Turno refert, priori Laviniae sponso. Bellum inter Aeneam et Turnum incipit. Ascanius cervum venando occidit quem regis Tyrrhi filia amabat. Quam ob rem Tyrrhus proelium gerit contra Troianos qui tamen vincunt. Turnus plurium urbium auxilium ad Troianos pugnandos sollicitat. Camilla Volscorum Italis se iungit. Venus Vulcano suadet ut arma Aeneae conficiat. Turnus Troianorum naves cremat. Duo Troiani, Nisus et Euryalus, consilium capiunt se in dormientium hostium castra insinuare. Ambo tamen deprehenduntur et necantur. Aeneas alium regem hortatur ut adiuvet; rex filium Pallantem (in textu "Pallas") mittit, qui in proelio moritur. Indutiae inter exercitus denuntiantur ut mortuos sepeliant; postea proelia pergunt. Camillia interficitur et Turnus cum Aenea singularem pugnam quaesit ad terram et Laviniam obtinendam. Lavinia Aeneae amore capitur et se si vir moretur necaturam esse pollicetur. Laviniam epistulam ad Aeneam mittit qua amorem declaret sed, quamquam heros quoque puellam amet, nihil rescribit. Dies advenit et magnum proelium incipit. Aeneam Turnum tandem occidit, Pallantem ultus. Denique Troianus victor Laviniam in matrimonium ducit.[2]

Notae recensere

  1. Aime Petit, Le Roman D'Enéas: édition Critique D'après Le Manuscrit B.N., Paris, Livre de Poche, 1997: "Le Roman d'Énéas dispute au Roman de Thèbes l'honneur de représenter le premier monument romanesque français".
  2. Aimé Petit, op. cit.

Bibliographia recensere

  • J. Dufournet, Relire le Roman d'Énéas, Paris, Champion, 1985. Recensio critica
  • J. C. Huchet, Le Roman médiéval, Paris, PUF, 1984.
  • F. Mora-Lebrun, L'Énéide médiévale et la naissance du roman, Paris, PUF, 1994.
  • Ph. Logié, L'Enéas, une traduction au risque de l'invention, Paris, Honoré Champion, 1999.
  • Edmond Faral, "Ovide et quelques autres sources du Roman d'Énéas", Romania, 1911, 158ː 161-234
  • Fredrick, Edna C. "The Date of the Eneas" PMLA 50, no. 4(1935): 984-96.
  • Poole,Reginald L. "Henry II, Duke of Normandy." The English Historical Review 42, no. 168 (1927): 569-72.
  • Hollister, C. Warren. "Normandy, France and the Anglo-Norman Regnum." Speculum 51, no. 2 (1976): 202-42.
  • "Henry II, Duke of Normandy." BBC News.
  • "Eleanor of Aquitaine." BBC News.
  • Kelly, Amy."Eleanor of Aquitaine and Her Courts of Love." Speculum 12, no. 1 (1937): 3-19.
  • Diggelmann, Lindsay. "Marriage as Tactical Response: Henry II and the Royal Wedding of 1160." The English Historical Review 119, no. 483 (2004): 954-64.
  • Paschal, Mary. "The Structure of the Roman d'Enéas." The French Review 54, no. 1 (1980): 47-51.
  • Petit, Aime. Le Roman D'Enéas: édition Critique D'après Le Manuscrit B.N. Fr. 60. Paris: Livre De Poche, 1997.

Nexus interni

Nexus externi recensere