Robertus Zemeckis (natus Sicagi 14 Maii 1952) est dispositor cinematographicus Americanus, patre Lituano et matre Itala.[1]

Wikidata Robertus Zemeckis
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Zemeckis: imago
Robertus Zemeckis: imago
Nativitas: 14 Maii 1952; Sicagum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Robert Lee Zemeckis

Familia

Coniunx: Leslie Zemeckis
Proles: Alexander Zemeckis

Opera recensere

Zemeckis notus est ausorum phantasiarumque pelliculis, quae oblectamenta populo gratissima sunt. Eius pelliculae primae erant comoediae simplices: I Wanna Hold Your Hand (1978) quae narrat de puellis, quae in Beatles in Civitatibus Foederatis tirocinium facturis delirant, et Used Cars (1980), de aemulis mercatoribus autocinetorum. Anno 1984 comoediam ausorum Romancing the Stone moderatus est. Anno 1985 collaboravit cum productore Stephano Spielberg in disponenda Back to the Future. Quae pellicula, de iuvene machina temporis ad annum 1955 revecto narrans, inter classicas numeratur. Sequellae, pars II et pars III, anno 1989 et 1990 delatae sunt. In summam iniit gratiam pellicula Who Framed Roger Rabbit inscripta (1988), quae de aenigmate caedis Angelopoli annis 1940 factae satirice tradit. Hac in pellicula et figurae animati et personae verae partes agunt. In Forrest Gump (1994) Tom Hanks partes viri intellegentia humili praediti agit, qui hominibus laophorium exspectantibus suae vitae eventa mirabilia animosque moventia narrat. Qua pellicula Robertus Zemeckis praemium Oscar meruit. Eius pelliculae proximae erant Contact (1997) et Cast Away (2000). Annis 2000 multas pelliculas, plerumque horrificas, etiam produxit. Anno 2004 Polar Express delata est. Anno 2007 moderatus est Beowulf, adaptationem cinematographicam fabulae Anglicae classicae, et anno 2009, A Christmas Carol, versionem novam fabulae classicae Caroli Dickens.

Notae recensere

  1. Thomson 2002: 958–59.

Bibliographia recensere

  • Thomson, David (ed. 2002) The New Biographical Dictionary of Film. Novi Eboraci: Knopf.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Zemeckis spectant.
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon