Rhymnus[1], vel Daix[2] (Russice Урал, Casachice Жайық, Jayıq) est flumen in re publica Baschkiria et regionibus Tscheliabinscensi et Oropolitana Russiae et in Kazachstania. In iugo Uraltau montium Uralensium oritur, 2428 chiliometra patet et in mare Caspium in Catodaice urbe se effundit.

Rhymnus
Rhymnus fluvius in Kazachstania e caelo visus
Longitudo 2428 chm
Altitudo fontis 668,4 m
Decursus aquae 400 /s
Area systematis 237000 chm²
Fons Urales meridionales
Ostium Mare Caspium
Regio Russia et Kazachstania

Linea confinii Europae et Asiae saepe per Rhymnum ducebatur.

Renominatio recensere

Ante annum 1775 Iaicus in Russia nominabatur[3], quod nomen a Daice antiquo originem ducit. Quanquam flumina fere nunquam iussu principum renominantur, a Catharina II ut Ural (Урал) renominatus est, ut tumultus Pugatschovianus et cosaci Iaicenses participes eius oblivio obruerentur.

Accolae recensere

Kyzyl Superior (vel Minor), Kyzyl Inferior (vel Maior) et Sacmara accolae Rhymni maiores sunt.

Urbes litorales recensere

Urbes Mons Magnes et Orum et Oropolis (in ostio Sacmarae) et Daix[4] in ripis Rhymni sitae sunt. Catodaix urbs in ostio Rhymni in litore maris Caspii aedificata est.

Varia recensere

Basilius Čapaev in Rhymno demersus est.

Notae recensere

  1. Philippi Ferrarii et Michaelis Antonii Baudrand Novum lexicon geographicum, p. 109; Charitonis Čebotarëv Географическое методическое описание Российской империи (Descriptio geographica methodica Imperii Russici), p. 255. Vulgo Ural; omnia tria nomina in: Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Урал.
  2. Gen. Daicis, e Geographia Ptolemaei, VI 14, 2, v.:Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 568.
  3. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. III; Russice Яик (vel Iaick, S. Herberstein, Rerum Moscoviticarum Commentarii, p. 106).
  4. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 568. Vel Uralopolis (Russice Уральск, Casachice Орал.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°42′3″N 59°25′2″E, 46°53′2″N 51°37′1″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhymnum spectant.