Res publica Ligurica successor Reipublicae Genuensis est, quam Napoleo Bonaparte, legatus militum Reipublicae Francicae anno 1796 expugnavit. Nova constitutione exemplo Franciae adoptato 14 Iunii 1797 Respublica Liguria condita est.

Wikidata Res publica Ligurica
Res apud Vicidata repertae:
Res publica Ligurica: insigne
Res publica Ligurica: insigne
Res publica Ligurica: vexillum
Res publica Ligurica: vexillum
Terra continens: Europa
Caput: Genua

Populus

Numerus: 600 000
Sermo publicus: Italiane

Tabula aut despectus

Res publica Ligurica: situs
Res publica Ligurica: situs

Historia recensere

Respublica nova statim foedus defensionis cum Francia signavit et ita a finitimo magno tota dependebat. Primo directorium - ut in Francia - civitatem rexit, anno 1802 dux - ut in Republica Genuensis - caput civitatis erat. Is fuit Hieronymus Durazzo. Anno 1805 - interea Napoleo I imperator Francorum factus est - Respublica Ligurica 4 Iunii ad imperium Francicum adiuncta est. 28 Aprilis 1814, postquam ab alligatis Napoleo victus est, Respublica iterum proclamata est. Civitas autem Consilio Vindobonum incolis invitis non restituta est, sed 3 Ianuarii 1815 eius terrae Regno Sardiniae adiunctae sunt.

Nexus externi recensere