Reinhardus (vulgo: Reinhard) Klimmt (natus Berolini 16 Augusti 1942) est politicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Iuventus et Munus recensere

Scholam Klimmt Osnabrugae finivit et tum historiae Saravipontis studebat. Scriptor actis diurnis litteras componit.?

Cursus honorum recensere

Klimmt ab anno 1964 sodalis SPD est. Anno 1975 primo legatus senatus terrae Saraviae elctus est. 1979 praeses vicarius legatorum SPD, anno 1985 praeses legatorum creatus est. Annis ab 1996 ad 2000 praeses suae factionis in Saravia fuit. Cum Anscharius Lafontaine (SPD), praeses ministrorum Saraviae anno 1998 Administer Foederalis Aerarii Publici nominatus est, Klimmt 9 Novembris praeses ministrorum faciebatur. Sed electionem anni 1999 SPD perdidit atque idcirco Petrus Müller (CDU) 29 Septembris eius successor creatus est. Eodem die Gerhardus Schröder (SPD) eum successorem Francisci Müntefering administrum foederalem commeatus et aedificiorum nominavit. Hunc honorum non diutius quam ad 16 Novembris 2000 tenuit. Tum a magistratu recedere coactus est, quod collegio pedilusororum Saravipontis pecuniam mutuam conciliaret, quamquam haec societas diruta erat.

Praesides Ministrorum Saraviae
 
Insigne Saraviae

Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018

Consilium Ministrorum Schröder I (27 Octobris 1998 - 22 Octobris 2002)

Gerardus Schröder (SPD) | Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Herta Däubler-Gmelin (SPD) | Anscharius Lafontaine (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Werner Müller (nullius factionis) | Carolus-Hinricus Funke (SPD) | Renata Künast (Virides) | Gualterus Riester (SPD) | Rudolphus Scharping (SPD) | Petrus Struck (SPD) | Christina Bergmann (SPD) | Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD) | Reinhardus Klimmt (SPD) | Curtus Bodewig (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) | Bodo Hombach (SPD)